|
47. Cum vero mihi etiam liber ille datus esset a servis Dei, bonis
et honestis viris Timasio et Jacobo, ubi apertissime Pelagius
objectam sibi a se ipso tanquam ab adversario, unde jam grandi invidia
laborabat, de Dei gratia quaestionem non aliter sibi solvere visus
est, nisi ut naturam cum libero arbitrio conditam, Dei diceret
gratiam; aliquando, idque tenuiter , nec aperte, ei conjungens vel
legis, adjutorium, vel remissionem etiam peccatorum: tum vero sine
ulla dubitatione mihi claruit, quam esset christianae saluti venenum
illius perversitatis inimicum. Nec sic tamen operi meo, quo eumdem
librum refelli, Pelagii nomen inserui: facilius me existimans
profuturum, si servata amicitia, adhuc ejus verecundiae parcerem,
cujus litteris jam parcere non deberem. Hinc est, quod nunc moleste
fero, in hoc judicio dixisse illum quodam loco,
|
“Anathematizo illos
qui sic tenent, aut aliquando tenuerunt.”
|
|
Suffecerat dicere,
ut eum crederemus esse correctum: cum vero addidit,
|
“aut aliquando tenuerunt;”
|
|
primum, quam injuste damnare immeritos
ausus est, qui illo, quem sive aliis, sive ipso doctore didicerant,
errore caruerunt? Deinde, quis eorum qui eum ista non solum aliquando
tenuisse, verum etiam docuisse noverunt, non merito suspicetur,
simulate anathematizasse qui haec tenent, cum eodem modo anathematizare
non dubitavit qui haec aliquando tenuerunt, in quibus eum ipsum
recordabuntur magistrum? Ecce, ut alios taceam, Timasium et
Jacobum, quibus oculis, qua fronte conspiciet, suos et dilectores,
et aliquando discipulos, ad quos librum scripsi, ubi libro ejus
respondi ? qui certe quemadmodum mihi rescripserint, tacendum et
praetereundum non putavi; sed exemplum litterarum subter annexui.
|
|