|
48.
|
“Domino vere beatissimo, et merito venerabili patri episcopo
Augustino, Timasius et Jacobus, in Domino salutem. Ita nos
refecit et recreavit gratia Dei ministrata per verbum tuum, ut prorsus
germane dicamus, Misit verbum suum, et sanavit eos (Psal. CVI,
20), domine beatissime, et merito venerabilis pater. Sane ea
diligentia ventilasse Sanctitatem tuam textum ejusdem libelli
reperimus, ut ad singulos apices responsa reddita stupeamus, sive in
his quae refutare, detestari, ac fugere deceat christianum; sive in
illis, in quibus non satis invenitur errasse; quamvis, nescio qua
calliditate, in ipsis quoque gratiam Dei credidit supprimendam. Sed
unum est quod nos in tanto beneficio afficit, quia tarde hoc tam
praeclarum gratiae Dei munus effulsit. Siquidem contigit absentes
fieri quosdam, quorum caecitati ista tam perspicuae veritatis
illustratio deberetur; ad quos, etsi tardius, non diffidimus propitio
Deo eamdem gratiam pervenire, qui vult omnes homines salvos fieri, et
ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Nos vero,
etsi olim spiritu charitatis , qui in te est, docti, subjectionem
ejus abjecerimus erroris, in hoc etiam nunc gratias agimus, quod haec
quae ante credidimus, nunc aliis aperire didicimus, viam facilitatis
uberiore Sanctitatis tuae sermone pandente. Et alia manu: Incolumem
Beatitudinem tuam, nostrique memorem, misericordia Dei nostri
glorificet in aeternum”
|
|
(Epist. 168, inter Augustinianas).
|
|