CAPUT XXV.

49. Si ergo et iste confiteretur, ita in hoc errore se fuisse aliquando, ut hominem praeoccupatum, sed nunc anathematizare qui haec tenent; quisquis ei non gratularetur, tenente jam illo viam veritatis, ipse amitteret viscera charitatis. Nunc vero parum est quod se non confessus est ab ea peste liberatum, sed anathematizavit insuper liberatos, qui eum sic diligunt, ut etiam ipsum cupiant liberari: in quibus et isti sunt, qui benevolentiam suam erga illum significaverunt, his ad me datis litteris suis; nam et ipsum praecipue cogitabant, cum dicerent, hoc se affici, quod tarde illum librum scripserim?

“Siquidem contigit,”

inquiunt,

“absentes fieri quosdam, quorum caecitati ista tam perspicuae veritatis illustratio deberetur; ad quos etsi tardius,”

inquiunt,

“non diffidimus propitio Deo eamdem gratiam pervenire.”

Nomen quippe vel nomina ipsi quoque adhuc tacenda putaverunt, ut vivente amicitia, error potius moreretur amicorum.

50. At nunc si Pelagius Deum cogitat, si non est ingratus ejus misericordiae, qui eum ad episcoporum judicium propterea perduxit, ut haec anathemata defendere postea non auderet, jamque detestanda et abjicienda cognosceret, gratius accipiet litteras nostras, quando expresso nomine ulcus sanandum potius aperimus, quam illas , ubi cum dolorem facere timeremus, tumorem, quod nos poenitet, augebamus. Si autem mihi fuerit iratus, quam inique irascatur attendat, et ut vincat iram, tandem aliquando Dei postulet gratiam, quam in hoc judicio confessus est singulis nostris actibus necessariam; ut veram consequatur, illo adjuvante, victoriam. Quid enim ei prosunt tantae ejus laudes in epistolis episcoporum, quas pro se commemorandas, vel etiam legendas atque allegandas putavit; quasi eum haec perversa sentire, omnes qui vehementes et quodam modo ardentes ad bonam vitam exhortationes ejus audiebant, facile scire potuerint?