CAPUT XXVI.

51. Et ego quidem in epistola mea, quam protulit, non solum ab ejus laudibus temperavi; sed etiam quantum potui, sine ejus commotione quaestionis, de Dei gratia recte sapere admonui. Dixi eum quippe in salutatione, Dominum: quod epistolari more etiam non christianis quibusdam scribere solemus; neque id mendaciter, quoniam omnibus ad salutem, quae in Christo est, consequendam, debemus quodam modo liberam servitutem. Dixi dilectissimum: quod et nunc dico, etsi iratus fuerit, adhuc dicam; quoniam nisi erga eum dilectionem tenuero, illo irascente, ipse mihi magis nocebo. Dixi Desideratissimum; quoniam valde cupiebam cum praesente aliquid colloqui: jam enim audieram contra gratiam, qua justificamur, quando hinc aliqua commemoratio fieret, aperta cum contentione conari. Denique litterarum ipsarum brevis textus hoc indicat: nam cum egissem gratias, quod me scriptis suis exhilarasset, certum faciendo de sua salute ac suorum, quos utique si correctos volumus, etiam corporali salute salvos velle debemus; mox ei bona optavi a Domino retribui, non ad salutem corporis pertinentia, sed ea potius, quae putabat esse, vel forte adhuc putat, in solo arbitrio voluntatis et propria potestate posita, simul optans et propter hoc vitam aeternam. Deinde quia litteris suis, quibus respondebam, talia quaedam in me bona multum benigneque laudaverat; etiam ibi petivi ab eo, ut pro me oraret, quo potius a Domino talis fierem, qualem me esse jam crederet: ut cum sic admonerem, contra quod ille sapiebat, ipsam quoque justitiam, quam in me laudandam putaverat, non esse volentis, neque currentis, sed miserentis Dei (Rom IX, 16). Hoc est totum, quod brevis illa epistola mea continet, eaque intentione dictata est: nam ita se habet: