PROOEMIUM

1. Posteaquam in manus nostras , sancte papa Aureli, ecclesiastica gesta venerunt, ubi Pelagius ab episcopis quatuordecim provinciae Palaestinae catholicus est pronuntiatus, cunctatio mea terminum accepit, qua disserere aliquid plenius atque fidentius de ipsa ejus defensione dubitabam. Hanc enim jam in quadam chartula, quam mihi ipse miserat, legeram . Sed quia ejus cum illa nullas a se datas litteras sumpseram, verebar ne aliquid aliter in meis verbis inveniretur, quam legeretur episcopalibus gestis: atque ita forsitan negante Pelagio quod ipse mihi illam chartulam miserit, quoniam facile convinci uno teste non posset, ego potius ab iis qui ei neganti faverent, aut suppositae falsitatis, aut, ut mitius dicam, temerariae credulitatis arguerer. Nunc ergo cum ea pertracto quae gesta testantur , jam quantum mihi videtur , utrum pro se ille sic egerit, dubitatione sublata, profecto et de ipsius defensione, et de hoc opere nostro Sanctitas tua, atque omnis qui legerit, facilius et certius judicabit.