|
52.
|
“Domino dilectissimo, et desideratissimo fratri Pelagio,
Augustinus, in Domino salutem. Gratias ago plurimum, quod me
litteris tuis exhilarare dignatus es, et certum facere de salute
vestra. Retribuat tibi Dominus bona, quibus semper sis bonus, et
cum illo aeterno vivas in aeternum, domine dilectissime, et
desideratissime frater. Ego autem, etsi in me non agnosco praeconia
de me tua, quae tuae Benignitatis epistola continet; benevolo tamen
animo erga exiguitatem meam, ingratus esse non possum: simul
admonens, ut potius ores pro me, quo talis a Domino fiam, qualem me
jam esse arbitraris. Et alia manu: Memor nostri, incolumis Domino
placeas, domine dilectissime, et desideratissime frater”
|
|
(Epist.
146).
|
|