CAPUT XXIX.

53. In ipsa quoque subscriptione quod posui, ut Domino placeat, magis hoc esse significavi in ejus gratia, quam in sola hominis voluntate, quando id nec hortatus sum, nec praecepi, nec docui, sed optavi. Quemadmodum vero si hortarer, aut praeciperem, vel docerem, pertinere hoc et ad liberum arbitrium demonstrarem, nec tamen Dei gratiae derogarem: ita quia optavi, Dei quidem commendavi gratiam, non tamen arbitrium voluntatis exstinxi. Utquid ergo in hoc judicio protulit hanc epistolam? secundum quam si ab initio sapuisset, nullo modo fortassis, licet a bonis fratribus, sed tamen perversitate disputationum ejus offensis, ad episcopale judicium vocaretur. Porro autem, sicut ego rationem de hac mea epistola reddidi; ita de suis, si esset necesse, redderent quorum allegavit, dicentes vel quid putaverint, vel quid ignoraverint, vel qua ratione scripserint. Proinde Pelagius de quorumlibet sanctorum amicitia se jactaverit, quorumlibet de suis laudibus litteras legerit, quaelibet purgationis suae gesta protulerit, nisi ea quae contra Dei gratiam, qua vocamur et justificamur, posuisse in libris suis idoneorum testium fide probatur, confessus anathematizaverit, ac deinde contra haec ipsa scripserit et disputaverit, nequaquam his quibus plenius notus est, videbitur esse correctus.