|
54. Jam enim, quae post hoc judicium consecuta sint, quae hanc
suspicionem magis augeant, non tacebo. Pervenit in manus nostras
nonnulla epistola, quae ipsius Pelagii diceretur, scribentis ad
amicum suum quemdam presbyterum, qui eum litteris, sicut eadem
epistola continetur, benigne admonuerat, ne per ejus occasionem se
aliquis a corpore Ecclesiae separaret. Ibi inter caetera, quae
inserere longum est, nec opus est, ait Pelagius:
|
“Quatuordecim
episcoporum sententia definitio nostra comprobata est, qua diximus,
posse hominem sine peccato esse, et Dei mandata facile custodire si
velit, Quae sententia,”
|
|
inquit,
|
“contradictionis os confusione
perfudit, et omnem in malum conspirantem societatem ab invicem
separavit.”
|
|
Sive ergo istam epistolam Pelagius vere scripserit,
sive sub ejus nomine a quocumque conficta sit, quis non videat,
quemadmodum hic error et de judicio ubi convictus atque damnatus est,
tanquam de victoria glorietur? Sic enim posuit haec verba,
quemadmodum leguntur in libro ejus, qui Capitulorum vocatur, non
quemadmodum objecta sunt in judicio, vel ejus etiam responsione
repetita. Nam et illi qui objecerunt, nescio qua incuria, minus
posuerunt verbum, de quo non parva est controversia. Posuerunt enim
eum dixisse.
|
“Posse hominem, si velit, esse sine peccato, et Dei
mandata custodire si velit:”
|
|
de facilitate nihil est dictum. Deinde
ipse respondens ait,
|
“Posse quidem hominem esse sine peccato, et
Dei mandata custodire, si velit, diximus:”
|
|
neque ipse dixit,
sed tantummodo,
Ita alio loco
inter illa de quibus me Hilarius consuluit, atque rescripsi, sic
objectum est:
|
“Posse hominem esse sine peccato, si velit.”
|
|
Ad
quod ipse ita respondit:
|
“Posse quidem hominem sine peccato esse,
dictum est superius.”
|
|
Neque hic ergo, vel ab eis qui objecerunt,
vel ab ipso qui respondit, additum est,
Superius etiam
in narratione sancti Joannis episcopi ita commemoratum est:
inquit,
|
“instantibus et dicentibus, Quia haereticus
est; dicit enim quoniam potest homo, si voluerit, esse sine peccato:
et de hoc interrogantibus nobis eum, respondit, Non dixi quoniam
recepit natura hominis ut impeccabilis sit; sed dixi quoniam qui
voluerit pro propria salute laborare et agonizare, ut non peccet et
ambulet in praeceptis Dei, habere eum hanc possibilitatem a Deo.
Tunc quibusdam susurrantibus et dicentibus, quod sine Dei gratia
diceret Pelagius posse hominem perfici: Culpans,”
|
|
inquit,
|
“super
hoc etiam intuli, quia et apostolus Paulus multum laborans, sed non
secundum suam virtutem, sed secundum gratiam Dei, dixit, Amplius
omnibus illis laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum”
|
|
(I
Cor. XV, 10.): et caetera quae jam commemoravi (Supra, n.
37).
55. Quid sibi ergo vult, quod in hac epistola ita gloriari ausi
sunt, ut non solum possibilitatem non peccandi, sed etiam
facilitatem, sicut in libro Capitulorum ejusdem Pelagii positum est,
judicantibus quatuordecim episcopis se persuasisse jactarent, cum
toties eadem objecta gestis atque repetita nusquam hoc habere
inveniantur? Quomodo enim etiam ipsi defensioni et responsioni
Pelagii non est hoc verbum contrarium, cum et episcopus Joannes sic
eum apud se respondisse dixerit, ut
|
“eum vellet intelligi posse non
peccare, qui voluerit pro salute sua laborare et agonizare;”
|
|
et ipse
jam gestis agens seque defendens,
|
“proprio labore et Dei gratia,”
|
|
dixerit,
|
“hominem posse esse sine peccato?”
|
|
Quomodo ergo facile
fit, si laboratur ut fiat? Puto enim omnem sensum hominum nobiscum
agnoscere quod ubi labor est, facilitas non est. Et tamen epistola
carnalis ventositatis et elationis volat, et gestorum tarditate
procurata, celeritate praecedens, in manus hominum praevolat, ut
quatuordecim episcopis orientalibus placuisse dicatur, non solum
|
“posse esse hominem sine peccato, et Dei mandata custodire,”
|
|
sed et
nec nominato Deo juvante, sed tantum,
ut videlicet tacita, pro qua vehementissime pugnabatur,
divina gratia, restet, ut sola in epistola legatur infelix, et se
ipsam decipiens velut victrix, humana superbia. Quasi non hoc se
dixerit culpasse Joannes episcopus, et velut giganteos montes adversus
supereminentiam gratiae coelestis structos tribus divinorum
testimoniorum tanquam fulminum ictibus dejecisse: aut vero cum illo
etiam caeteri episcopi judices, vel mente, vel ipsis auribus ferrent
Pelagium dicentem,
|
“Posse quidem hominem sine peccato esse, et Dei
mandata custodire, si velit, diximus;”
|
|
nisi continuo sequeretur,
|
“Hanc enim possibilitatem Deus illi dedit”
|
|
(quod nesciebant illi,
eum dicere de natura, non de illa, quam in apostolica praedicatione
noverant, gratia); ac deinde conjungeret,
|
“Non autem diximus,
quod inveniatur aliquis, ab infantia usque ad senectam, qui nunquam
peccaverit; sed quoniam a peccatis conversus, proprio labore et Dei
gratia possit esse sine peccato.”
|
|
Quod etiam sua sententia
declararunt, dicentes, eum recte respondisse, hominem cum adjutorio
Dei et gratia posse esse sine peccato:
quid aliud metuentes, nisi
ne hoc negando, non possibilitati hominis, sed ipsi Dei gratiae
facere viderentur injuriam? Nec tamen definitum est, quando fiat homo
sine peccato, quod fieri posse adjuvante Dei gratia, judicatum est:
non est, inquam, definitum, utrum in hac carne concupiscente adversus
spiritum, fuerit, vel sit, vel futurus sit aliquis, jam ratione
utens et voluntatis arbitrio, sive in ista frequentia hominum, sive in
solitudine monachorum, cui non sit jam necessarium, non propter
alios, sed etiam propter se ipsum dicere in oratione, Dimitte nobis
debita nostra (Matth. VI, 12): an vero tunc perficiatur hoc
donum, quando similes ei erimus, quando videbimus eum, sicuti est
(I Joan. III, 2); quando dicetur, non a pugnantibus, Video
aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae (Rom.
VII, 23); sed a triumphantibus, Ubi est, mors, victoria
tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55)? Quod
non inter Catholicos et haereticos, sed inter ipsos Catholicos
fortasse pacifice requirendum est .
|
|