CAPUT XXXI.

56. Quomodo igitur credi potest, Pelagium (si tamen haec epistola ejus est) et Dei gratiam, quae neque natura est cum libero arbitrio, neque legis scientia, neque tantum remissio peccatorum, sed ea quae in singulis nostris est actibus necessaria, veraciter fuisse confessum, et veraciter anathematizasse quisquis contra ista sentiret; quando in epistola sua et facilitatem posuit non peccandi, de qua nulla in hoc judicio quaestio fuit, quasi judicibus etiam de hoc verbo placuerit, et gratiam Dei non posuit, quam confitendo et addendo, poenam ecclesiasticae damnationis evasit?