|
57. Est et aliud quod silere non debeo. In chartula defensionis
suae, quam mihi per quemdam Charum nostrum Hipponensem civem,
orientalem autem diaconum, misit, fecit aliquid, quod aliter se
habeat, quam gestis episcopalibus continetur. Quod autem habent
gesta, longe melius est ac firmius, et omnino enodatius pro catholica
veritate contra illius haeresis pestem. Nam, cum eamdem chartulam
legerem, priusquam ad nos gesta venissent, nesciebam ea ipsa verba
posuisse, quibus, cum sibi adesset, usus est in judicio: pauca
enim, et non multum aliter se habent, de quibus non nimis curo.
|
|