CAPUT XXXIII.

Moleste autem ferebam, quod aliquarum sententiarum Coelestii, quas cum gestis anathematizasse perspicuum est, servasse sibi defensionem, potest videri. Nam earum quasdam suas negavit esse, dicens tantummodo,

“pro eis non se debere satisfactionem:”

anathematizare autem in eadem chartula noluit, quae istae sunt:

“Adam mortalem esse factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, esset moriturus. Quod peccatum Adae solum ipsum nocuerit et non genus humanum. Quod lex sic mittat ad regnum coelorum, quemadmodum et Evangelium. Quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo fuit Adam ante praevaricationem. Quod neque per mortem vel praevaricationem Adae omne genus humanum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne gemus humanum resurgat. Infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam. Divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntiaverint, si quid boni videntur facere, non illis reputari, neque habituros illos regnum coelorum”.

Ad ista quippe in chartula illa ita respondit:

“Haec omnia secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt, nec pro eis debeo satisfactionem.”

In gestis autem ad cadem ipsa ita locutus est:

“Secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt, pro quibus ego satisfacere non debeo; sed tamen ad satisfactionem sanctae Synodi anathematizo eos qui sic tenent, aut aliquando tenuerunt.”

Cur ergo non ita et in illa chartula scriptum est? Non multum, ut opinor, atramenti, nec litterarum, nec morae, nec ipsius chartulae, si ita fieret, impenderetur. Sed quis non credat id fuisse procuratum, ut tanquam pro gestorum illorum breviatione, ista charta usquequaque discurreret ? ubi putaretur, non esse ablatam quamlibet earum sententiarum defendendi licentiam, quod ei tantummodo objectae, nec ejus probatae fuissent, non tamen anathematizatae atque damnatae.

58. Postea etiam de libro Coelestii capitula sibi objecta in eadem chartula multa congessit; neque his intervallis quae continent gesta, duas responsiones, quibus eadem capitula anathematizavit, sed unam simul omnibus subdidit. Quod studio brevitatis factum putarem, nisi plurimum ad id quod nos movet, interesse perspicerem. Ita enim clausit:

“Iterum dico, quoniam ista et secundum eorum testimonium non sunt mea, pro quibus, ut dixi, satisfactionem non debeo; quae autem mea esse confessus sum, haec recte me dicere affirmo: quae autem dixi mea non esse, secundum judicium sanctae Ecclesiae reprobo, anathema dicens omni contravenienti sanctae et catholicae Ecclesiae doctrinis; similiter et his qui falsa fingentes, nobis calumniam commoverunt.”

Hunc ultimum versum non habent gesta, sed nihil ad rem de qua solliciti esse debemus. Sint enim prorsus anathema et hi qui falsa fingentes, eis calumniam commoverunt. Sed cum primum legi,

“Quae autem dixi mea non esse, secundum judicium sanctae Ecclesiae reprobo:”

factum illud esse judicium Ecclesiae nesciens, quoniam hic tacitum est, et gesta non legeram, nihil aliud existimavi, quam eum fuisse pollicitum hoc se de his sensurum esse capitulis, quod Ecclesia jam non judicasset, sed quandoque judicaret, et ea se reprobaturum, quae illa jam non reprobasset, sed quandoque reprobaret; ut ad hoc pertineret etiam quod adjunxit,

“anathema dicens omni contravenienti vel contradicenti sanctae catholicae Ecclesiae doctrinis.”

Verum autem, ut gesta testantur, jam de his ecclesiasticum judicium ab episcopis quatuordecim factum erat, secundum quod judicium se dixit ista omnia reprobare, et anathema dicere his qui talia sentiendo, contra judicium veniunt, quod jam factum fuisse gesta indicant. Jam enim dixerant judices,

“Quid ad haec, quae lecta sunt capitula, dicit praesens Pelagius monachus? Haec enim reprobat sancta Synodus, et sancta Dei catholica Ecclesia.”

Sed hoc qui nesciunt, et istam chartam legunt, putant aliquid illorum licite posse defendi, tanquam non fuerit judicatum catholicae contrarium esse doctrinae, paratumque se Pelagius dixerit, id de his rebus sapere, quod Ecclesia non judicavit, sed judicaverit. Non itaque sic scripsit in ea, de qua nunc agimus chartula, ut agnosceretur quod habet gestorum fides, omnia scilicet illa dogmata, quibus eadem haeresis proserpebat, et contentiosa convalescebat audacia, ecclesiastico judicio praesidentibus quatuordecim episcopis esse damnata. Quam rem, si ut est, innotescere timuit, se potius corrigat, quam nostrae licet serae vigilantiae qualicumque succenseat. Si autem hoc eum timuisse falsum est, et sicut homines suspicamur, ignoscat, dum tamen ea quae gestis, quibus auditus est, anathematizata et reprobata sunt, de caetero oppugnet; ne parcendo illis, non solum haec antea credidisse, sed credere videatur.