|
59. Proinde istum librum, in tam gravi et grandi causa non frustra
fortasse prolixum, ob hoc ad tuam Venerationem scribere volui, ut si
tuis sensibus non displicuerit, auctoritate potius tua, quae longe
major est quam nostrae exiguitatis industria, quibus necessarium
existimaverit, innotescat, ad eorum vanitates contentionesque
opprimendas, qui putant absoluto Pelagio, judicibus episcopis
orientalibus illa dogmata placuisse, quae adversum christianam fidem,
et Dei gratiam qua vocamur et justificamur, perniciosissime
pullulentia, christiana semper veritas damnat, et istorum etiam
quatuordecim episcoporum auctoritate damnavit, quae simul et
Pelagium, nisi ab illo essent anathematizata, damnasset. Nunc jam,
quoniam reddidimus homini curam fraternae charitatis, et de illo ac pro
illo nostram sollicitudinem fideliter prompsimus, videamus quomodo
breviter possit adverti, etiam illo, quod clarum, apud homines
absoluto, haeresim tamen ipsam divino judicio semper damnabilem, etiam
judicio quatuordecim episcoporum orientalium esse damnatam.
|
|