|
60. Haec est illius judicii postrema sententia. Synodus dixit:
|
“Nunc quoniam satisfactum est nobis prosecutionibus praesentis
Pelagii monachi, qui quidem piis doctrinis consentit, contraria vero
Ecclesiae fidei reprobat et anathematizet, communionis ecclesiasticae
eum esse et catholicae confitemur.”
|
|
Duo quaedam satis perspicua de
Pelagio monacho sancti episcopi judices suae sententiae brevitate
complexi sunt: unum quidem
|
“piis eum consentire doctrinis;”
|
|
alterum
autem,
|
“Ecclesiae fidei reprobare et anathematizare contraria.”
|
|
Pelagius propter haec duo
|
“communionis ecclesiasticae et catholicae”
|
|
pronuntiatus est. Quibus ergo verbis ejus interim, quantum homines in
praesentia de manifestis judicare potuerunt, utrumque claruerit, omnia
breviter recapitulando videamus. In his enim sibi objectis, quae sua
non esse respondit, dictus est reprobare et anathematizare contraria.
Breviter ergo totam istam causam ita, si possumus, colligamus.
61. Quoniam necesse erat impleri quod praedixit apostolus Paulus,
Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis (I
Cor. XI, 19): post veteres haereses, invecta etiam modo
haeresis est, non ab episcopis, seu presbyteris, vel quibuscumque
clericis; sed a quibusdam veluti monachis, quae contra Dei gratiam,
quae nobis est per Jesum Christum Dominum nostrum, tanquam
defendendo liberum arbitrium, disputaret, et conaretur christianae
fidei firmamentum evertere , de quo scriptum est, Per unum hominem
mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam
omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (Id. XV,
21, 22): et in actibus nostris Dei adjutorium denegaret,
dicendo,
|
“ut non peccemus, impleamusque justitiam, posse sufficere
naturam humanam, quae condita est cum libero arbitrio; eamque esse
Dei gratiam, quia sic conditi sumus, ut hoc voluntate possimus, et
quod adjutorium legis mandatorumque suorum dedit, et quod ad se
conversis peccata praeterita ignoscit;”
|
|
in his solis esse Dei gratiam
deputandam, non in adjutorio nostrorum actuum singulorum.
|
“Posse
enim hominem esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire, si
velit.”
|
|
62. Ista haeresis cum plurimos decepisset, et fratres, quos non
deceperat, conturbaret; Coelestius quidam talia sentiens, ad
judicium Carthaginensis Ecclesiae perductus, episcoporum sententia
condemnatus est . Deinde post aliquot annos Pelagio, qui magister
ejus perhiberetur, cum ista haeresis fuisset objecta, ad episcopale
judicium etiam ipse pervenit : recitatisque omnibus quae in libello
contra eum dato Heros et Lazarus episcopi Galli posuerant; illis
quidem absentibus, et de aegritudine unius eorum excusantibus,
Pelagium ad omnia respondentem, quatuordecim episcopi provinciae
Palaestinae secundum responsiones ejus alienum a perversitate hujus
haeresis pronuntiarunt; eam tamen haeresim sine ulla dubitatione
damnantes. Approbaverunt enim secundum quod ille ad ea quae objecta
sunt, respondebat,
|
“adjuvari hominem per legis scientiam ad non
peccandum, sicut scriptum est. Legem in adjutorium dedit illis”
|
|
(Isai. VIII, 20, sec. LXX). Non tamen ex hoc eamdem
legis scientiam illam Dei gratiam esse approbaverunt , de qua scriptum
est, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per
Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25). Nec
ideo dixisse Pelagium,
|
“Omnes voluntate sua regi,”
|
|
ut non eos
regeret Deus: respondit enim,
|
“Hoc se dixisse propter liberum
arbitrium, cui Deus adjutor est eligenti bona; hominem vero peccantem
ipsum esse in culpa, quasi liberi arbitrii.”
|
|
Approbarunt etiam,
|
“iniquis et peccatoribus in die judicii non esse parcendum, sed
aeternis eos ignibus puniendos.”
|
|
Quoniam
ille
|
“secundum
Evangelium dixisse,”
|
|
respondit,
|
“ubi scriptum est, Isti ibunt in
supplicium aeternum; justi autem, in vitam aeternam”
|
|
(Matth.
XXV, 46). Non autem dixerat, omnes peccatores ad aeternum
pertinere supplicium, ut merito contra Apostolum dixisse videretur,
qui quosdam salvos ait futuros, sic tamen quasi per ignem (I Cor.
III, 15).
ideo approbaverunt
|
“etiam in
Vetere Testamento esse promissum,”
|
|
quoniam testimonium dedit de
propheta Daniele, ubi dictum est, Et accipient sancti regnum
Altissimi (Dan. VII, 18). Hoc loco Vetus Testamentum
intelligentes ab illo appellatum, non illud solum quod factum est in
monte Sina; sed Scripturas omnes canonicas ante adventum Domini
ministratas .
autem
|
“hominem esse sine peccato, si
velit,”
|
|
non sic approbatum est, quomodo ab illo in libro suo positum
videbatur, tanquam hoc in sola potestate esset hominis per liberum
arbitrium; hoc quippe arguebatur sensisse dicendo,
sed
quomodo nunc ipse respondit; imo quomodo id brevius et apertius judices
episcopi sua interlocutione commemoraverunt, hominem cum adjutorio Dei
et gratia posse esse sine peccato. Nec tamen definitum est, quando
istam perfectionem sancti assecuturi sunt, utrum in corpore mortis
hujus, an quando absorbebitur mors in victoriam.
63. Ex iis etiam, quae Coelestium dixisse vel scripsisse, tanquam
dogmata discipuli ejus, sunt objecta Pelagio; sua quaedam et ipse
cognovit, sed aliter se, quam objiciebantur, sensisse respondit.
Hinc est illud,
|
“Quod ante adventum Christi vixerunt quidam sancte
ac juste:”
|
|
Coelestius autem dixisse perhibebatur,
|
“quod sine
peccato fuerint.”
|
|
Item objectum est, dixisse Coelestium,
|
“Ecclesiam esse sine macula et ruga.”
|
|
Pelagius autem dixit,
|
“dictum a se quidem, sed ita, quoniam lavacro ab omni macula et ruga
purgatur Ecclesia, quam velit Dominus ita permanere.”
|
|
Item illud
dictum a Coelestio,
|
“Quoniam plus faciamus, quam in Lege et
Evangelio jussum est.”
|
|
Pelagius autem
|
“de virginitate se dixisse”
|
|
respondit,
|
“de qua Paulus dicit, Praeceptum Domini non habeo”
|
|
(I Cor. VII, 25). Item objectum est, affirmare
Coelestium,
|
“Unumquemque hominem posse habere omnes virtutes et
gratias,”
|
|
ac sic auferri diversitatem gratiarum, quam Apostolus
docet. Pelagius autem respondit,
|
“Non se auferre gratiarum
diversitatem; sed dicere, donare Deum ei, qui fuerit dignus
accipere, omnes gratias, sicut Paulo apostolo donavit.”
|
|
64. Has ex nomine Coelestii quatuor sententias non sic
approbaverunt episcopi judices, sicut eas Coelestius sensisse
dicebatur: sed sicut de his respondit Pelagius. Viderunt enim ,
quod aliud sit sine peccato esse, aliud sancte et juste vivere, sicut
etiam ante adventum Christi quosdam vixisse Scriptura testatur. Et
quamvis non sit hic Ecclesia sine macula et ruga; tamen eam et lavacro
regenerationis ab omni macula rugaque purgari, et eam ita velle
Dominum permanere: nam et ita permanebit, quia sine macula et ruga
utique in aeterna felicitate regnabit. Et quod perpetua virginitas,
quae praecepta non est, sine dubio plus sit, quam conjugalis
pudicitia, quae praecepta est; quamvis in multis virginitas
perseveret, qui tamen non sunt sine peccato. Et quod eas omnes
gratias, quas loco uno commemorat, habuit apostolus Paulus: quas
tamen eum dignum fuisse accipere, aut non secundum merita, sed potius
secundum praedestinationem aliquo modo intelligere potuerunt; ipse enim
dicit, Non sum dignus, vel, non sum idoneus vocari apostolus (I
Cor. XV, 9): aut eorum intentionem subterfugit verbum, quod
Pelagius quemadmodum posuerit, ipse viderit. Haec sunt in quibus
episcopi Pelagium pronuntiaverunt piis consentire doctrinis.
65. Nunc similiter recapitulando illa paulo attentius videamus,
quae illum contraria reprobare et anathematizare dixerunt. In hoc enim
potius tota haeresis ista consistit. Exceptis ergo illis, quae in
adulatione nescio cujus viduae in libris suis posuisse dictus est, quae
ille
|
“neque in libris suis esse, neque talia unquam se dixisse”
|
|
respondit;
|
“et eos qui talia saperent, non tanquam haereticos, sed
tanquam stultos anathematizavit:”
|
|
haec sunt quibus haeresis illius
dumeta quotidie pullulare, imo jam silvescere dolebamus.
|
“Adam
mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus
esset. Quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus
humanum. Quod Lex sic mittat ad regnum, quemadmodum et Evangelium.
Quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante
praevaricationem. Quod neque per mortem vel praevaricationem Adae
omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne
genus hominum resurgat. Quod infantes, etsi non baptizentur, habeant
vitam aeternam. Quod divites baptizati, nisi omnibus abrenuntient,
si quid boni visi fuerint facere, non eis reputetur, neque regnum Dei
possint habere. Quod gratia Dei et adjutorium non ad singulos actus
detur; sed in libero arbitrio sit, et in lege atque doctrina. Quod
Dei gratia secundum merita nostra detur; et propterea ipsa gratia in
hominis sit posita voluntate, sive dignus fiat , sive indignus. Quod
filii Dei non possint vocari, nisi omnino absque peccato fuerint
effecti. Quod oblivio et ignorantia non subjaceant peccato; quoniam
non eveniant secundum voluntatem, sed secundum necessitatem. Quod non
sit liberum arbitrium, si indigeat auxilio Dei; quoniam propriam
voluntatem habeat unusquisque aut facere aliquid, aut non facere.
Quod victoria nostra ex Dei non sit adjutorio, sed ex libero
arbitrio. Quod ex illo, quod ait Petrus, divinae nos esse consortes
naturae, consequens sit ut ita possit esse anima sine peccato,
quemadmodum Deus.”
|
|
Hoc enim in undecimo capitulo libri, non quidem
habentis auctoris sui titulum, sed qui perhibetur esse Coelestii, his
verbis positum ipse legi:
inquit,
|
“illius rei
consortium suscepit, a cujus statu et virtute esse extraneus
definitur?”
|
|
Ideo fratres qui haec objecerunt, sic eum
intellexerunt, tanquam ejusdem naturae animam et Doum, et partem Dei
dixerit animam: sic enim acceperunt, quod ejusdem status atque
virtutis eam esse cum Deo senserit. In extremo autem objectorum
positum est:
|
“Quod poenitentibus venia non detur secundum gratiam et
misericordiam Dei, sed secundum meritum et laborem eorum, qui per
poenitentiam digni fuerint misericordia.”
|
|
Haec omnia, et si quae
argumentationes ad ea confirmanda interpositae sunt, sua negantem, et
anathematizantem Pelagium judices approbaverunt: et ideo
pronuntiaverunt, eum contraria ecclesiasticae fidei reprobando et
anathematizando, damnasse. Ac per hoc quomodolibet ea Coelestius
posuerit aut non posuerit, vel Pelagius senserit aut non senserit,
tanta mala tam novae hujus haeresis illo ecclesiastico judicio damnata
gaudeamus, et Deo gratias agamus, laudesque dicamus.
66. De his autem quae post hoc judicium ibi a nescio quo cuneo
perditorum, qui valde in perversum perhibentur Pelagio suffragari,
incredibili audacia perpetrata dicuntur, ut Dei servi et ancillae ad
curam sancti Hieronymi presbyteri pertinentes, sceleratissima caede
afficerentur, diaconus occideretur, aedificia monasteriorum
incenderentur, vix ipsum ab hoc impetu atque incursu impiorum in Dei
misericordia turris munitior fueretur ; tacendum nobis potius video,
et exspectandum quid illic fratres nostri episcopi de his tantis malis
agendum existiment, a quibus eos dissimulare posse, quis credat?
Impia quippe dogmata hujuscemodi hominum, a quibuslibet Catholicis,
etiam qui ab illis terris longe absunt, redarguenda sunt; ne ubicumque
nocere possint, quo pervenire potuerint: impia vero facta, quorum
coercitio ad episcopalem pertinet disciplinam, ubi committuntur, ibi
potissimum a praesentibus vel in proximo constitutis, diligentia
pastorali et pia severitate plectenda sunt. Nos itaque tam longe
positi, optare debemus his causis talem illic finem dari, de quo non
sit necesse ubilibet ulterius judicare; sed quae nobis potius
praedicare conveniat: ut animi omnium, qui illorum scelerum fama
usquequaque volitante graviter vulnerati sunt, Dei misericordia
consequente sanentur. Unde jam hujus libri terminus iste sit, qui,
ut spero, si sensibus tuis placere meruerit, adjuvante Domino,
utilis erit legentibus; tuo quam meo nomine commendatior, et tua
diligentia plurimis notior .
|
|