CAPUT PRIMUM.

2. Primum itaque Domino Deo, rectori custodique meo , ineffabiles ago gratias, quod me de sanctis fratribus et coepiscopis nostris, qui in ea causa judices consederunt, opinio non fefellit. Responsiones enim ejus non immerito approbaverunt, non curantes quomodo ea quae objiciebantur, in opusculis suis posuerit, sed quid de his in praesenti examinatione responderit. Alia est enim causa fidei non sanae, alia locutionis incautae. Denique in his quae de libello, quem dederunt sancti fratres et coepiscopi nostri Galli, Heros et Lazarus, qui propter gravem (sicut postea probabilius comperimus) unius eorum aegritudinem, praesentes esse minime potuerunt, recitata sunt objecta Pelagio, illud est primum, quod in libro suo quodam scribit,

“Non posse esse sine peccato, nisi qui legis scientiam habuerit.”

Quo recitato Synodus dixit:

“Tu hoc edidisti, Pelagi?”

At ille respondit:

“Ego quidem dixi, sed non sicut illi intelligunt: non dixi, non posse peccare qui scientiam legis habuerit; sed, adjuvari per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum est, Legem in adjutorium dedit illis”

(Isai. VIII, 20, sec. LXX). Hoc audito, Synodus dixit:

“Non sunt aliena ab Ecclesia, quae dicta sunt a Pelagio.”

Plane aliena non sunt, quae respondit: illud vero quod de libro ejus prolatum est, aliud sonat. Sed hoc episcopi, Graeci homines, et ea verba per interpretem audientes, discutere non curarunt; hoc tantum intuentes, quid ille qui interrogabatur, sensisse se diceret, non quibus verbis eadem sententia in ejus libro scripta diceretur.

3. Aliud est autem, hominem per scientiam legis ad non peccandum adjuvari; et aliud est, non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit. Cum enim videamus, exempli gratia, et sine tribulis areas triturari, quamvis adjuvent si adsint; et sine paedagogis posse pueros pergere in scholam, quamvis ad hoc non sint inutilia paedagogorum adjumenta; et multos sine medicis ab aegritudine convalescere, quamvis manifesta sint adjutoria medicorum; et aliis cibis sine pane homines vivere, quamvis panis adjutorium valere plurimum non negetur; et alia multa, quae nobis tacentibus cogitanti facile occurrunt: profecto admonemur adjutoriorum genera esse duo. Alia quippe sunt, sine quibus illud ad quod adjuvant, effici non potest; sicut sine navi navigat nemo, nemo sine voce loquitur, nemo sine pedibus graditur, nemo sine luce intuetur, et multa hujusmodi: unde est etiam illud, quod nemo sine Dei gratia recte vivit. Alia vero sunt adjutoria, quibus sic adjuvamur, ut etiam si desint, possit alio modo fieri propter quod ea requirimus: sicut illa sunt quae commemoravi; tribula ad fruges terendas, paedagogus ad puerum ducendum, medicamentum humana arte confectum ad recipiendam salutem, et caetera talia. Quaerendum est igitur, ex quo duorum istorum generum sit legis scientia , id est, quomodo adjuvet ad non peccandum. Si eo modo, ut sine illa hoc non possit impleri; non solum Pelagius verum respondit in judicio, sed etiam verum scripsit in libro: si vero eo modo, ut adjuvet quidem si adfuerit, possit tamen illud ad quod juvat, alio modo fieri, etiamsi ista defuerit; verum quidem respondit in judicio, quod merito episcopis placuit,

“adjuvari hominem ad non peccandum legis scienta;”

sed non verum scripsit in libro,

“non esse hominem sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit,”

quod indiscussum judices reliquerunt, latini sermonis ignari, et ejus qui causam dicebat, confessione contenti; praesertim ubi ex adverso nullus astabat, qui verba libri ejus exponendo aperire interpretem cogeret, atque unde fratres non frustra moverentur, ostendere. Paucissimi quippe sunt legis periti: multitudinem autem membrorum Christi usquequaque diffusam, et legis tam profundae ac multiplicis imperitam, simplicis fidei pietas et spes firmissima in Deo et charitas sincera commendat, quae his donis praedita, gratia Dei se confidit a peccatis posse mundari per Jesum Christum Dominum nostrum.