|
4. Ad hoc si forte Pelagius responderet, hanc ipsam se dixisse
scientiam legis, sine qua non potest homo liber esse a peccatis, quae
per doctrinam fidei neophytis atque in Christo parvulis traditur, qua
etiam baptizandi catechizantur, ut Symbolum noverint; non quidem ista
intelligi solet, quando habere quisquam scientiam legis dicitur; sed
illa secundum quam legis periti appellantur: verumtamen, si haec
verba, quae pauca numero, sed magna sunt pondere, et more omnium
Ecclesiarum fideliter baptizandis intimantur, scientiam legis
nuncuparet, asserens de hac se dixisse,
|
“non esse sine peccato, nisi
qui scientiam legis habuerit,”
|
|
quae necesse est tradatur credentibus,
antequam ad ipsam remissionem veniant peccatorum; etiam sic circumdaret
eum, non disputantium, sed vagientium baptizatorum multitudo
innumerabilis parvulorum, qui non verbis, sed ipsa innocentiae
veritate clamarent, Quid est, quid est quod scripsisti,
|
“non posse
esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit?”
|
|
Ecce nos grex
magnus agnorum sine peccato sumus, et legis tamen scientiam non
habemus. Nempe isti eum saltem, lingua tacente, tacere
compellerent, aut forte etiam confiteri, vel nunc se ab illa
perversitate correptum , vel certe hoc se quidem et ante sensisse,
quod nunc in ecclesiastico dixit examine; sed ejus sententiae non se
circumspecta verba posuisse, et ideo fidem suam esse approbandam,
librum emendandum. Est enim, ut scriptum est, qui labitur in
lingua, et non in corde (Eccli. XIX, 16). Quod si diceret,
vel si dicat, quis eisdem verbis incautius negligentiusque conscriptis
non facillime ignoscat, cum sententiam, quam verba illa continent,
non defendat, sed eam dicat suam, quam veritas probat? Hoc etiam
pios judices cogitasse credendum est: si tamen hoc quod in libro ejus
latino est diligenter interpretatum, satis intelligere potuerunt,
sicut ejus responsionem graeco eloquio prolatam, et ob hoc facile
intellectam, alienam non esse ab Ecclesia judicaverunt. Sed jam
caetera videamus.
|
|