|
5. Adjecit enim episcopalis Synodus, et ait:
|
“Legatur et aliud
capitulum.”
|
|
Et lectum est in eodem libro suo posuisse Pelagium,
|
“Omnes voluntate propria regi.”
|
|
Quo lecto Pelagius respondit:
|
“Et hoc dixi propter liberum arbitrium, cui Deus adjutor est
eligenti bona: homo vero peccans, ipse in culpa est, quasi liberi
arbitrii.”
|
|
Quo audito episcopi dixerunt:
|
“Neque hoc alienum est ab
ecclesiastica doctrina.”
|
|
Quis enim condemnaret liberum arbitrium,
vel negaret, cum quo Dei adjutorium praedicatur? Quapropter et
sententia respondentis merito episcopis placuit: et tamen illud quod in
libro ejus positum est,
|
“Omnes voluntate propria regi,”
|
|
fratres qui
noverant quid adversus Dei gratiam isti soleant disputare, procul
dubio debuit permovere. Sic enim dictum est,
|
“Omnes voluntate
propria regi,”
|
|
tanquam Deus neminem regat, et frustra scriptum sit,
Salvum fac populum tuum, et benedic haereditatem tuam; et rege eos,
et extolle illos usque in saeculum (Psal. XXVII, 9): ne
remaneant utique, si voluntate propria sine Deo reguntur, velut oves
non habentes pastorem (Marc. VI, 34); quod absit a nobis.
Nam procul dubio plus est agi, quam regi: qui enim regitur, aliquid
agit; et a Deo regitur , ut recte agat; qui autem agitur, agere
aliquid ipse vix intelligitur: et tamen tantum praestat voluntatibus
nostris gratia Salvatoris, ut non dubitet Apostolus dicere,
Quotquot spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII,
14). Nec aliquid in nobis libera voluntas melius agere potest,
quam ut illi se agendam commendet , qui male agere non potest; et hoc
cum fecerit, ab illo se ut faceret, adjutam esse non dubitet, cui
dicitur in Psalmo, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me
(Psal. LVIII, 11).
6. Denique in illo libro, ubi illa capitula Pelagius scripsit,
huic positioni , qua dixit,
|
“Omnes voluntate propria regi, et suo
desiderio unumquemque dimitti,”
|
|
subjecit aliquid de testimonio
Scripturarum, quo satis appareat non se sibi hominem regendum debere
committere. Ait enim de hoc ipso Sapientia Salomonis: Sum quidem
et ego mortalis homo, similis omnium, ex genere terreno illius qui
prior finctus est ; et caetera usque ad eum capituli finem, ubi
legitur, Unus ergo omnibus introitus ad vitam, et similis exitus:
propter hoc optavi, et datus est mihi sensus, et invocavi, et venit
in me spiritus sapientiae (Sap. VII, 1-7). Nonne luce
clarius apparet, quemadmodum iste considerata miseria fragilitatis
humanae, non est ausus se regendum sibi committere; sed optavit, et
datus est ei sensus, de quo dicit Apostolus, Nos autem sensum
Domini habemus (I Cor. II, 16); et invocavit, et venit in
eum spiritus sapientiae? Hoc enim spiritu, non viribus propriae
voluntatis, reguntur et aguntur qui filii sunt Dei.
7. Nam et illud quod posuit de Psalmo in eodem Capitulorum libro,
ut quasi probaret,
|
“Omnes voluntate propria regi,”
|
|
Dilexit
maledictum, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab
eo (Psal. CVIII, 18): quis nesciat hoc vitium esse, non
naturae, sicut eam condidit Deus, sed voluntatis humanae, quae
recessit a Deo? Verumtamen si non dilexisset maledictionem, et
voluisset benedictionem, et in hoc ipso voluntatem suam divina gratia
negaret adjutam; ingratus atque impius sibi regendus dimitteretur, ut
sine rectore Deo praecipitatus, non se a se ipso regi potuisse,
poenis experiretur. Sic etiam in illo testimonio, quod in eodem libro
eidem titulo subdidit, Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod vis
porrige manum tuam: ante hominem bonum et malum, vita et mors; quod
placuerit ei, dabitur illi (Eccli. XV, 17 et 18):
manifestum est, quod si ad ignem manum mittit, et malum ac mors ei
placet, id voluntas hominis operatur; si autem bonum et vitam
diligit, non solum voluntas id agit, sed divinitus adjuvatur.
Sufficit enim sibi oculus ad non videndum, hoc est, ad tenebras: ad
videndum vero lumine suo non sibi sufficit, nisi illi extrinsecus
adjutorium clari luminis praebeatur. Absit autem ut ii qui secundum
propositum vocati sunt, quos praescivit, et praedestinavit conformes
imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29), suo, ut pereant,
desiderio dimittantur . Hoc enim patiuntur vasa irae, quae perfecta
sunt ad perditionem: in quorum etiam ipsa perditione notas facit Deus
divitias gloriae suae in vasa misericordiae suae (Id. IX, 22,
23). Propter hoc enim, cum dixisset, Deus meus, misericordia
ejus praeveniet me; continuo subjecit, Deus meus demonstravit mihi in
inimicis meis (Psal. LVIII, 11, 12). Illis ergo fit
quod scriptum est, Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum
(Rom. I, 24). Non autem fit praedestinatis, quos regit
Spiritus Dei; quoniam non inanis est vox eorum: Ne tradas me,
Domine, a desiderio meo peccatori (Psal. CXXXIX, 9).
Quandoquidem et contra ipsa desideria sic oratum est, ut diceretur,
Aufer a me concupiscentias ventris, et desiderium concubitus ne
apprehendat me (Eccli. XXIII, 6). Praestat hoc Deus illis
quos subditos regit; non autem illis qui se idoneos ad se ipsos
regendos putant, et praefidenti cervice propriae voluntatis illum
dedignantur habere rectorem.
8. Quae cum ita sint, filii Dei qui hoc noverunt, et se Dei
Spiritu regi et agi gratulantur, quomodo moveri potuerunt, cum
audirent vel legerent a Pelagio scriptum,
|
“Omnes voluntate propria
regi, et suo desiderio unumquemque dimitti?”
|
|
Et tamen quia
interrogatus ab episcopis, quid mali sonarent illa verba persensit,
responditque:
|
“hoc se dixisse propter liberum arbitrium;”
|
|
continuo
subjiciens,
|
“cui Deus adjutor est eligenti bona; homo vero peccans,
ipse in culpa est, quasi liberi arbitrii:”
|
|
hanc quoque sententiam pii
judices approbantes, quam incaute vel quo sensu illa in libro ejus
verba sint posita, considerare vel quaerere noluerunt; sufficere
existimantes ita eum confessum esse liberum arbitrium, ut eligenti bona
Deus esset adjutor, peccans vero esset in culpa, ad hoc sibi
sufficiente propria voluntate. Ac per hoc Deus regit, quibus adjutor
est eligentibus bona. Et ideo bene regunt quidquid regunt, quoniam
ipsi reguntur a bono.
9. Item recitatum est quod in libro suo Pelagius posuit,
|
“In die
judicii iniquis et peccatoribus non esse parcendum, sed aeternis eos
ignibus exurendos.”
|
|
Quod ideo fratres moverat, ut objiciendum
putaretur, quod ita dictum est, tanquam omnes peccatores aeterno
essent supplicio puniendi, non eis exceptis qui fundamentum habent
Christum, quamvis superaedificent ligna, fenum, stipulam, de quibus
dicit Apostolus: Si cujus opus exustum fuerit, detrimentum
patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I
Cor. III, 15). Sed cum respondisset Pelagius,
|
“hoc
secundum Evangelium se dixisse, ubi dicitur de peccatoribus, Illi
ibunt in supplicium aeternum; justi autem, in vitam aeternam”
|
|
(Matth. XXV, 46): nullo modo potuit christianis judicibus
evangelica et dominica displicere sententia, nescientibus quid in
verbis de libro Pelagii prolatis moverit fratres, qui disputationes
ejus vel discipulorum ejus audire consueverunt; quando his absentibus
qui libellum contra Pelagium sancto episcopo Eulogio dederunt, nullus
urgebat, ut peccatores per ignem salvandos a peccatoribus aeterno
supplicio puniendis aliqua exceptione distingueret, et eo modo
intelligentibus judicibus cur fuerit illud objectum, si nollet
distinguere, merito culparetur.
10. Quod autem addidit Pelagius,
|
“Et si quis aliter credit,
Origenista est:”
|
|
hoc acceperunt judices, quod revera in Origene
dignissime detestatur Ecclesia, id est, quod etiam illi quos Dominus
dicit aeterno supplicio puniendos, et ipse diabolus atque angeli ejus,
post tempus licet prolixum purgati liberabuntur a poenis, et sanctis
cum Deo regnantibus societate beatitudinis adhaerebunt. Hoc ergo
Synodus dixit,
|
“alienum non esse ab Ecclesia,”
|
|
non secundum
Pelagium, sed potius secundum Evangelium, quod tales iniqui et
peccatores aeternis ignibus exurentur, quales tali supplicio dignos
judicat Evangelium; et quod detestabiliter cum Origene sentiat,
quisquis dixerit aliquando eorum finiri posse supplicium, quod Dominus
dixit aeternum. De illis vero peccatoribus, quos dicit Apostolus,
exusto eorum opere, tanquam per ignem salvos futuros, quoniam nihil
Pelagio de iis evidenter objectum est, nihil judicaverunt.
Quapropter, qui dicit iniquos et peccatores, quos aeterno supplicio
veritas damnat, aliquando inde posse liberari, non inconvenienter eum
Pelagius Origenistam vocat: sed rursus, qui nullum peccatorem in
Dei judicio misericordia dignum existimat, quod vult ei nomen
imponat, dum tamen et hunc errorem ecclesiastica veritate non recipi
intelligat. Judicium enim sine misericordia fiet illi, qui non fecit
misericordiam (Jacobi II, 13).
11. Quomodo autem fiet hoc judicium, difficile in Scripturis
sanctis comprehendi potest: modis enim multis significatur, quod uno
modo futurum est. Namque aliquando dicit Dominus adversus eos quos in
suum regnum non recipit, ostium se clausurum , clamantibusque illis et
dicentibus, Aperi nobis; in nomine tuo manducavimus et bibimus, et
caetera quae illos dicere scriptum est, se responsurum, Nescio vos,
qui operamini iniquitatem (Luc. XIII, 26, 27). Aliquando
jussurum se commemorat, ut hi qui noluerunt eum regnare, sibi
adducantur, et interficiantur coram illo (Id. XIX, 27).
Aliquando venturum se dicit cum Angelis suis in majestate sua, ut
congregentur ante eum omnes gentes, et dividat eas, et alios ponat ad
dexteram, quorum bona opera commemorans, reportet in vitam aeternam;
alios ad sinistram, quibus bonorum sterilitatem imputans, eos aeterno
igne condemnet (Matth. XXV, 31-46). Aliquando servum
nequam et pigrum, qui pecuniam ejus neglexit impendere (Luc.
XIX, 22-24), vel etiam hominem inventum in convivio non
habentem vestem nuptialem, jubet ligatis manibus et pedibus mitti in
tenebras exteriores. Aliquando susceptis quinque prudentibus, ostium
contra stultas alias quinque virgines claudit (Matth. XXV,
10-12). Haec, et si quid est aliud quod in praesentia non
occurrit, de judicio dicuntur futuro, utique non in uno vel quinque,
sed in multis exercendo. Nam si unus esset qui de convivio, quod non
habebat vestem nuptialem, in tenebras jussus est mitti; non continuo
sequeretur, et diceret Multi enim sunt vocati, pauci vero electi
(Id. XXII, 11-14): cum potius uno projecto atque
damnato, multi in domo remansisse videantur. Sed de his omnibus nunc
quantum satis est disputare perlongum est. Hoc tamen breviter possum
dicere, sine praejudicio (quod in pecuniariis rationibus dici
solet), melioris discussionis, unum aliquem judicii modum, qui est
inscrutabilis nobis, servata duntaxat in praemiis et poenis diversitate
meritorum, multis per Scripturas sanctas significari modis. Quod
autem huic causae, de qua nunc agitur, satis est: si dixisset
Pelagius, omnes omnino peccatores aeterno igne et aeterno supplicio
puniendos; quisquis id judicium approbasset, in se ipsum primitus
sententiam protulisset. Quis enim gloriabitur se mundum esse a
peccatis (Prov. XX, 9, sec. LXX)? Quia vero nec omnes
dixit, nec quosdam, sed indefinite posuit , et hoc secundum
Evangelium se dixisse respondit: vera quidem sententia episcopali est
confirmata judicio; sed adhuc quid sentiat Pelagius non apparet, et
post hoc etiam episcopale judicium non impudenter inquiritur.
|
|