CAPUT IV.

12. Objectum est et illud Pelagio, tanquam in suo libro scripserit,

“Malum nec in cogitationem venire.”

Respondit autem,

“Hoc non ita posuimus; sed diximus, debere studere Christianum, ne male cogitet:”

quod, sicut decuit, episcopi approbarunt. Quis enim dubitat, malum cogitari non oportere? Et revera in libro suo quod ait,

“malum nec cogitari,”

si ita legitur,

“nec cogitandum quidem,”

hoc intelligi solet , malum nec cogitari debere quidem. Hoc autem qui negat, quid aliud dicit, quam debere cogitari malum? Quod si verum esset, non diceretur in laude charitatis, Non cogitat malum (I Cor. XIII, 5)

“Non venire”

tamen

“in cogitationem”

justorum atque sanctorum, ideo non tam probe asseritur, quia cogitatio vocari solet etiam cum aliquid in mentem venit, etsi consensio non sequatur. Cogitatio vero quae culpam contrahit, et merito prohibetur, consensione non caret. Potuit ergo fieri ut mendosum codicem legerent, qui hoc ita objiciendum arbitrati sunt, tanquam Pelagius dixerit,

“Malum nec in cogitationem venire,”

id est, justis et sanctis in mentem non venire quod malum est. Quae sententia profecto absurdissima est; cum enim mala reprehendimus, nisi cogitata verbis enuntiare non possumus: sed illa, ut diximus, culpabilis appellatur cogitatio mali, quae consensionem trahit.