CAPUT V.

13. Cum ergo et hanc Pelagii responsionem judices approbassent, recitatum est aliud, quod in suo libello scripsit,

“Regnum coelorum etiam in Veteri Testamento promissum.”

Ad quod Pelagius:

“Hoc et per Scripturas probari possibile est: haeretici autem in injuriam Veteris Testamenti, hoc negant. Ego vero Scripturarum auctoritatem secutus dixi, quoniam in propheta Daniele scriptum est, Et accipient sancti regnum Altissimi”

(Dan. VII, 18). Qua ejus accepta responsione, Synodus dixit,

“Neque hoc alienum est a fide ecclesiastica.”

14. Numquidnam ergo fratres nostros, ut etiam hoc inter caetera objicerent, sine causa verba ista moverunt? Non utique: sed Veteris Testamenti nomen modis duobus dici solet, uno modo secundum divinarum Scripturarum auctoritatem, alio secundum loquendi vulgatissimam consuetudinem. Paulus namque apostolus dicit ad Galatas: Dicite mihi, inquit, sub lege volentes esse, legem non audistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, alterum de libera: quae sunt in allegoria . Haec enim sunt duo Testamenta; unum quidem in servitutem generans, quod est Agar. Sina mons est in Arabia, quae conjuncta est ei quae nunc est Jerusalem; servit enim cum filiis suis: quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra. Cum ergo Vetus Testamentum ad servitutem pertineat, unde etiam dictum est, Ejice ancillam et filium ejus, non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Galat. IV, 21-30); regnum autem coelorum ad libertatem: quomodo etiam regnum coelorum ad Vetus pertinet Testamentum? Sed quoniam, ut dixi, etiam sic solemus loqui, ut Scripturas omnes Legis et Prophetarum, quae ante incarnationem Domini ministratae, auctoritate canonica continentur, nomine Testamenti Veteris nuncupemus; quis ecclesiasticis litteris vel mediocriter eruditus ignorat, ita Scripturis illis promitti potuisse regnum coelorum, sicut etiam illud Testamentum Novum, ad quod pertinet regnum coelorum? Certe enim in illis Litteris apertissime scriptum est: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Jacob Testamentum Novum, non secundum Testamentum quod disposui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti (Jerem. XXXI, 31, 32). Hoc enim factum est in monte Sina. Tunc autem Daniel propheta nondum erat qui dixerat , Accipient sancti regnum Altissimi. His enim verbis praemium, non Veteris, sed Novi Testamenti prophetabat: sicut ipsum Christum venturum iidem Prophetae praenuntiarunt, cujus sanguine dedicatum est Testamentum Novum: cujus Testamenti ministri Apostoli facti sunt, dicente beatissimo Paulo, Qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). In illo vero Testamento quod proprie vetus dicitur, et datum est in monte Sina, non invenitur promitti apertissime, nisi terrena felicitas. Unde illa terra, quo est populus introductus, et per eremum ductus, terra promissionis vocatur; in qua pax et regnum, et ab inimicis victoriarum reportatio, et abundantia filiorum ac fructuum terrenorum, et si qua hujusmodi, haec sunt promissa Veteris Testamenti: quibus etsi figurantur ad Novum Testamentum pertinentia spiritualia, tamen qui propter illa terrena suscipit legem Dei, ipse est haeres Veteris Testamenti. Ea quippe secundum Vetus Testamentum promittuntur atque tribuuntur, quae secundum hominem veterem concupiscuntur. Quae autem illic ad Novum Testamentum pertinentia figurantur, novos homines quaerunt. Neque nesciebat enim quid loqueretur tantus Apostolus, qui duo Testamenta in ancilla et libera, allegorica significatione distincta esse dicebat, veteri filios carnis, novo filios promissionis attribuens: Non qui filii carnis, inquit, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen (Rom. IX, 8). Filii ergo carnis pertinent ad terrenam Jerusalem, quae servit cum filiis suis: filii autem promissionis ad eam quae sursum est, liberam matrem nostram in coelis aeternam. Unde perspicitur qui ad regnum terrenum, et qui pertineant ad regnum coelorum. Istam distinctionem qui etiam illo tempore per Dei gratiam intelligentes, filii promissionis effecti sunt, Novi Testamenti haeredes in occulto Dei consilio deputati sunt, etiamsi Vetus Testamentum per temporum distributionem divinitus datum populo veteri congruenter ministraverunt.

15. Quomodo ergo non merito commoverentur filii promissionis, filii liberae Jerusalem in coelis aeternae, cum ista discretio apostolica atque catholica Pelagii verbis videretur auferri, et Agar quodam modo Sarae crederetur aequari? Ille igitur haeretica impietate scripturae Veteris Testamenti facit injuriam, qui eam ex Deo bono, summo et vero, fronte sacrilegae impietatis negat: sicut Marcion, sicut Manichaeus, et si quae alia pestis hoc sentit. Quapropter, ut de hac re quod sentio, qua possum brevitate complectar: sicut Veteri Testamento, si esse ex Deo bono et summo negetur; ita et Novo fit injuria, si veteri aequetur. Sed cum Pelagius respondisset, cur etiam dixerit in Vetere Testamento promitti regnum coelorum, Danielis prophetae commemorans testimonium, qui sanctos accepturos regnum Altissimi, apertissime prophetavit, non esse hoc alienum a fide catholica, merito judicatum est: non secundum illam distinctionem, qua in monte Sina promissa terrena ad Vetus Testamentum proprie pertinere monstrantur; nec tamen improbe, secundum hanc loquendi consuetudinem, qua universae Scripturae canonicae ante incarnationem Domini ministratae Veteris Testamenti appellatione censentur. Non enim aliud est regnum Altissimi, quam Dei regnum; aut quisquam contendere audebit, aliud esse Dei regnum, aliud regnum coelorum.