CAPUT VI.

16. Post haec objectum est, quod Pelagius in eodem libro scripserit suo,

“Posse hominem, si velit, esse sine peccato:”

et quod scribens ad viduam adulatorie dixerit,

“Inveniat apud te pietas, quae nusquam invenit, locum: inveniat ubique peregrina in te sedem justitia: veritas quam jam nemo cognoscit, domestica tibi et amica fiat: et lex Dei quae ab omnibus prope hominibus contemnitur, a te sola honoretur.”

Et iterum ad ipsam:

“O te felicem et beatam, si justitia, quae in coelo tantum esse credenda est, apud te solam inveniatur in terris!”

Et in alio ad ipsam libro, post orationem Domini et Salvatoris nostri, docens quemadmodum debeant sancti orare, ait:

“Ille ad Deum digne elevat manus, ille orationem bona conscientia effundit, qui potest dicere, Tu nosti, Domine, quam sanctae, et innocentes, et mundae sunt ab omni molestia et iniquitate et rapina, quas ad te extendo manus; quemadmodum justa et munda labia, et ab omni mendacio libera, quibus offero tibi deprecationem, ut mihi miserearis.”

Ad hoc autem Pelagius respondens ait: Posse quidem hominem sine peccato esse, et Dei mandata custodire, si velit, diximus: hanc enim possibilitatem Deus illi dedit. Non autem diximus quod inveniatur aliquis, ab infantia usque ad senectam, qui nunquam peccaverit: sed quoniam a peccatis conversus, proprio labore et Dei gratia possit esse sine peccato; nec per hoc tamen in posterum inconversibilis. Reliqua vero quae subjecerunt, neque in libris nostris sunt, neque talia unquam diximus. His auditis Synodus dixit:

“Quoniam negas te talia scripsisse, anathematizas illos qui sic tenent?”

Pelagius respondit:

“Anathematizo quasi stultos, non quasi haereticos; siquidem non est dogma.”

Deinde judicaverunt episcopi dicentes:

“Nunc quoniam propria voce anathematizavit Pelagius incertum stultiloquium, recte respondens, hominem cum adjutorio Dei et gratia posse esse sine peccato, respondeat et ad alia capitula.”

17. Numquid hic poterant judices, vel debebant, incognita et incerta damnare, quando nemo contra aderat, qui ea quae ad viduam reprehensibilia scripta dicebantur, Pelagium scripsisse convinceret? Ubi profecto parum esset codicem ferre, et de scriptis ejus haec legere, nisi et testes adhiberentur, si illa scripta sua esse, etiam cum recitarentur, negaret. Verumtamen in his quoque fecerunt judices, quod facere potuerunt, interrogantes Pelagium, utrum anathematizaret illos qui talia sentiunt, qualia se negavit scripsisse, sive dixisse: quos ubi se tanquam stultos anathematizare respondit, quid amplius de hac re judices, adversariis absentibus, quaerere debuerunt?

18. An et illud fortasse tractandum est, utrum recte dictum sit

“non tanquam haereticos, sed tanquam stultos anathematizandos qui ita sentirent, quoniam dogma non esset?”

Sed ab hac quaestione non levi, ubi quaeritur, quatenus sit definiendus haereticus, recte se in praesentia judices abstinuerunt . Non enim, si quisquam, verbi gratia, dixerit aquilarum pullos paterno ungue suspensos et radiis solis oblatos, si oculis palpitaverint, tanquam adulterinos in terram, luce quodam modo convincente, dimitti, si forte hoc falsum est, haereticus judicandus est. Et hoc, quia in hominum doctorum litteris invenitur, famaque vulgatum est, nec stulte dici putandum est, etiam si verum non est; nec fidem nostram, propter quam fideles vocamur, aut creditum laedit, aut creditum juvat. Porro, si ex hoc sensu quis contenderit, animas rationabiles inesse volucribus, ex eo quod in eas revolvantur humanae: tum vero tanquam haeretica pestis, ab auribus animoque pellenda est; agendumque et demonstrandum, etiam si hoc de aquilis verum est, sicut multa mira ante oculos nostros de apibus vera sunt, longe tamen ab hujusmodi irrationabilium animantium, quamvis mirabili sensu, distare rationem, quae non hominibus et pecoribus, sed hominibus Angelisque communis est. Multa vero etiam stulta dicuntur ab imperitis et vanis, nec tamen haereticis; qualia sunt eorum qui de alienis artibus, quas non didicerunt, temere judicant, aut immoderato et caeco affectu vel laudant quos diligunt, vel vituperant quos oderunt; et quidquid aliud in consuetudine sermonis humani, non statuto dogmate, sed passim, ut ad tempus occurrerit, per stultitiae levitatem, vel ore profertur, vel stilo etiam litterisque committitur. Multos denique de his paululum admonitos, talia dixisse mox poenitet: ita ea non placito quodam fixa retinebant, sed quasi undecumque rapta, et non considerata, profuderant. Vix est autem carere istis malis: et quis est qui non labitur lingua, et offendit in verbo (Eccli XIX, 16, et Jacobi III, 2)? Sed interest quantum, interest unde, interest postremo utrum admonitus corrigat, an pertinaciter defendendo etiam dogma faciat, quod levitate, non dogmate dixerat. Cum igitur omnis haereticus consequenter et stultus sit, non autem omnis stultus continuo sit appellandus haereticus; recte judices incertum stultiloquium propria voce Pelagium anathematizasse dixerunt: quia et si haeresis esset, procul dubio stultiloquium esset. Proinde quidquid illud sit, generalis vitii nomine appellaverunt. Utrum autem ex aliquo dogmate ista sint dicta, an vero non fixa placitaque sententia, sed facile emendabili vanitate, quoniam ille qui audiebatur, quoquo modo dicta essent, sua esse negaverat, discutiendum in praesentia non putarunt.

19. Nos sane cum hanc Pelagii defensionem in illa, quam prius accepimus, chartula legeremus , aderant quidam sancti fratres, qui se Pelagii libros exhortatorios vel consolatorios ad quamdam viduam conscriptos, cujus nomen non est expressum , se habere dixerunt; et admonuerunt requirendum, utrum illic ista quae sua negavit, essent forte conscripta; quoniam hoc et ipsi se ignorare asserebant. Tum vero cum iidem libri ab exordio legerentur, quaesita et inventa sunt. Affirmabant autem illi qui protulerant codicem, ante quatuor ferme annos se istos tanquam Pelagii libros habere coepisse, nec unquam utrum ejus essent, ab aliquo se audisse dubitari. Considerantes itaque optime nobis servorum Dei cognitam fidem de hac re non posse mentiri, restare videbatur, ut Pelagium potius in episcopali judicio crederemus fuisse mentitum, nisi fieri potuisse cogitaremus, etiam ante annos tam multos aliquid sub ejus nomine, non tamen ab illo fuisse conscriptum: neque enim isti eosdem libros ab ipso se accepisse, vel quod ipsius essent, ab eodem audisse dicebant. Nam et mihi quidam fratres nostri nonnulla opuscula sub meo nomine in Hispaniam venisse dixerunt, quae quidem ab iis qui alia nostra legissent, non agnoscerentur; ab aliis tamen nostra esse crederentur.

20. Illud sane quod Pelagius suum esse confessus est, adhuc latebrosum est: sed puto quod in istorum gestorum consequentibus partibus elucebit. Ait enim:

“Posse quidem hominem esse sine peccato, et Dei mandata custodire, si velit, diximus: hanc enim possibilitatem Deus illi dedit. Non autem diximus quod inveniatur aliquis, ab infantia usque ad senectam, qui nunquam peccaverit: sed quoniam a peccatis conversus, proprio labore et Dei gratia possit esse sine peccato; nec per hoc tamen in posterum inconversibilis.”

In his verbis, quam dicat Dei gratiam, prorsus latet: et judices quidem catholici nullam aliam intelligere potuerunt, nisi quam nobis plurimum apostolica doctrina commendat. Haec est enim, qua nos liberari posse speramus de corpore mortis hujus per Jesum Christum Dominum nostrum: