|
Pelagium gratiae confessione fucum facere ostendit: quippe qui gratiam
vel in natura et libero arbitrio ponat, vel in lege atque doctrina:
qui praeterea divina gratia solam voluntatis et actionis possibilitatem
ut vocat, non ipsam voluntatem et actionem adjuvari dicat; et illam
insuper adjuvantem gratiam a Deo secundum merita hominum dari, atque
ad id solum juvare eos putet, ut praecepta facilius possint implere.
Expendit Augustinus loca opusculorum ipsius, quibus ille Dei gratiam
diserte a se commendatam jactabat; et haec de lege ac doctrina, seu de
divina revelatione ac de Christi exemplo, quae ad doctrinam aeque
revocantur, aut de peccatorum remissione interpretari posse
demonstrat, nec apparere omnino, an vere christianam gratiam, id
est, adjutorium bene agendi adjunctum naturae atque doctrinae per
inspirationem flagrantissimae et luminosissimae charitatis agnoscat
Pelagius: qui postremo Ambrosium, tantopere ab ipso laudatum,
praeclara quaedam in commendationem divinae gratiae dicentem audire
jubetur.
|
|