CAPUT IX.

10. Quid ergo est, quod iste legem atque doctrinam deputat gratiam, qua juvamur ad operandam justitiam, quae ut multum adjuvet, ad hoc adjuvat ut gratia requiratur? Nemo enim potest legem implere per legem. Plenitudo enim legis charitas (Rom. XIII, 10). Charitas autem Dei non per legem diffusa est in cordibus nostris, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Proinde per legem gratia demonstratur, ut lex per gratiam compleatur. Quid enim juvat Pelagium, quia diversis verbis eamdem rem dicit, ut non intelligatur in lege atque doctrina gratiam constituere, qua possibilitatem naturae asserit adjuvari? Quantum autem existimo, ideo veretur intelligi, quia damnavit eos qui dicunt gratiam Dei et adjutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina: et tamen latere se putat, cum aliis atque aliis locutionibus versat significationem legis atque doctrinae.