CAPUT X.

11. Et alio quippe loco, cum diu asseruisset, non adjutorio Dei, sed ex nobis ipsis in nobis effici voluntatem bonam, opposuit sibi ex Apostoli epistola quaestionem, atque ait:

“Et quomodo,”

inquit,

“stabit illud Apostoli: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere?”

Deinde ut hanc oppositionem veluti solveret quam videbat dogmati suo vehementer esse contrariam, secutus adjunxit:

“Operatur in nobis velle quod bonum est, velle quod sanctum est, dum nos terrenis cupiditatibus deditos, et mutorum more animalium tantummodo praesentia diligentes, futurae gloriae magnitudine et praemiorum pollicitatione succendit; dum revelatione sapientiae in desiderium Dei stupentem suscitat voluntatem; dum nobis (quod tu alibi negare non metuis ) suadet omne quod bonum est.”

Quid manifestius, nihil aliud eum dicere gratiam, qua Deus in nobis operatur velle quod bonum est, quam legem atque doctrinam? In lege namque et doctrina sanctarum Scripturarum futurae gloriae atque praemiorum promittitur magnitudo. Ad doctrinam pertinet etiam quod sapientia revelatur, ad doctrinam pertinet cum suadetur omne quod bonum est. Et si inter docere et suadere, vel potius exhortari, distare aliquid videtur; etiam hoc tamen doctrinae generalitate concluditur, quae quibusque sermonibus vel litteris continetur: nam et sanctae Scripturae et docent et exhortantur, et potest esse in docendo et exhortando etiam hominis operatio. Sed nos eam gratiam volumus iste aliquando fateatur , qua futurae gloriae magnitudo non solum promittitur, verum etiam creditur et speratur; nec solum revelatur sapientia, verum et amatur; nec solum suadetur omne quod bonum est, verum et persuadetur. Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2), qui audiunt per Scripturas Dominum regnum coelorum pollicentem; aut omnibus persuadetur quibuscumque suadetur, ut veniant ad eum qui dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis (Matth. XI, 28). Quorum autem sit fides, et quibus persuadetur ut ad eum veniant, satis ipse demonstravit, ubi ait, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum: et paulo post, cum de non credentibus loqueretur, Dixi, inquit, vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 44, 66). Hanc debet Pelagius gratiam confiteri, si vult non solum vocari, verum etiam esse christianus.