|
12. Quid autem dicam de revelatione sapientiae? Neque enim facile
quisquam speraverit in hac vita posse pervenire ad magnitudinem
revelationum apostoli Pauli: et utique in eis quid aliud credendum est
ei revelari solere, nisi quod ad sapientiam pertineret? Et tamen
dicit: In magnitudine revelationum mearum ne extollar, datus est mihi
stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colaphizet. Propter quod
ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me: et dixit mihi, Sufficit
tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor.
XII, 7-9). Procul dubio si jam summa, et cui nihil esset
addendum, charitas in Apostolo tunc fuisset, quae omnino non posset
inflari; numquid necessarius esset angelus satanae, quo colaphizante
reprimeretur elatio, quae in magnitudine revelationum posset existere?
Quid est autem aliud elatio, quam inflatio? Et utique de charitate
verissime dictum est, Charitas non aemulatur, non inflatur (I
Cor. XIII, 4). Haec itaque charitas adhuc etiam in tanto
Apostolo de die in diem profecto augebatur, quamdiu homo ejus interior
de die in diem renovabatur (II Cor. IV, 16), perficienda
sine dubio ubi jam non posset inflari. Tunc autem mens ejus adhuc erat
ubi inflaretur magnitudine revelationis, donec impleretur solido
aedificio charitatis: nondum enim perveniendo apprehenderat, quo
proficiendo currebat.
|
|