|
13. Ideoque nolenti perpeti molestiam, qua ejus cohiberetur
elatio, antequam esset in eo charitatis ultima et summa perfectio,
rectissime dicitur, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in
infirmitate perficitur: in infirmitate scilicet, non ut ille putat,
sed et carnis et animi: quia et animus erat in
comparatione summae illius perfectionis infirmus, cui, ne extolleretur
, proinde stimulus carnis, angelus satanae intelligebatur datus:
quamvis esset in carnalium vel animalium, nondum percipientium quae
sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14), comparatione,
firmissimus. Quocirca si virtus in infirmitate perficitur, quisquis
se non fatetur infirmum, non perficitur. Haec autem gratia qua virtus
in infirmitate perficitur, praedestinatos et secundum propositum
vocatos (Rom. VIII, 28) ad summam perfectionem
glorificationemque perducit. Qua gratia agitur, non solum ut facienda
noverimus, verum etiam ut cognita faciamus; nec solum ut diligenda
credamus, verum etiam ut credita diligamus.
|
|