|
14. Haec gratia si doctrina dicenda est, certe sic dicatur, ut
altius et interius eam Deus cum ineffabili suavitate credatur
infundere, non solum per eos qui plantant et rigant extrinsecus, sed
etiam per se ipsum qui incrementum suum ministrat occultus (I Cor.
III, 7), ita ut non ostendat tantummodo veritatem, verum etiam
impertiat charitatem. Sic enim docet Deus eos qui secundum propositum
vocati sunt, simul donans et quid agant scire, et quod sciunt agere.
Unde ad Thessalonicenses sic Apostolus loquitur: De charitate autem
fraternitatis non opus habetis vobis scribi; nam ipsi vos a Deo
didicistis ut diligatis invicem. Atque ut probaret eos a Deo
didicisse, subjunxit: Etenim facitis illud in omnes fratres, in
universa Macedonia (I Thess. IV, 9, 10). Tanquam hoc sit
certissimum indicium quod a Deo didiceris, si id quod didiceris
feceris. Isto modo sunt omnes secundum propositum vocati, sicut
scriptum est in Prophetis, docibiles Dei (Isai. LIV, 13;
Joan. VI, 45). Qui autem novit quidem quod fieri debeat, et
non facit, nondum a Deo didicit secundum gratiam, sed secundum
legem; non secundum spiritum, sed secundum litteram. Quamvis multi,
quod imperat lex, facere videantur timore poenae, non amore
justitiae: quam dicit Apostolus justitiam suam quae ex lege est;
tanquam sit imperata, non data. Si autem data est, non dicitur
justitia nostra, sed Dei: quia sic fit nostra, ut sit nobis ex
Deo. Dicit enim: Ut inveniar in illo non habens meam justitiam,
quae ex lege est, sed eam quae ex fide est Jesu, justitiam ex Deo
(Philipp. III, 9). Tantum igitur inter legem distat et
gratiam, ut cum lex esse non dubitetur ex Deo, justitia tamen quae ex
lege est, non sit ex Deo; sed justitia quae per gratiam consummatur,
ex Deo. Quia ex lege justitia dicitur, quae fit propter legis
maledictum : justitia ex Deo dicitur, quae datur per gratiae
beneficium; ut non sit terribile, sed suave mandatum, sicut oratur in
Psalmo, Suavis es, Domine, et in tua suavitate doce me justitiam
tuam (Psal. CXVIII, 68): id est, ut non formidine poenae
serviliter cogar esse sub lege, sed libera charitate delecter esse cum
lege. Praeceptum quippe liber facit, qui libens facit. Et hoc modo
quisquis discit, agit omnino quidquid agendum didicerit.
|
|