CAPUT XIV.

15. De isto docendi modo etiam Dominus ait, Omnis qui audivit a Patre meo et didicit, venit ad me (Joan. VI, 45). Qui ergo non venerit, non de illo recte dicitur, Audivit quidem et didicit sibi esse veniendum, sed facere non vult quod didicit. Prorsus non recte dicitur de isto docendi modo, quo per gratiam docet Deus. Si enim, sicut Veritas loquitur, Omnis qui didicit, venit; quisquis non venit, profecto nec didicit. Quis autem non videat et venire quemquam et non venire arbitrio voluntatis? Sed hoc arbitrium potest esse solum, si non venit: non autem potest nisi adjutum esse, si venit; et sic adjutum, ut non solum quid faciendum sit sciat, sed quod scierit etiam faciat. Ac per hoc, quando Deus docet, non per legis litteram, sed per Spiritus gratiam; ita docet, ut quod quisque didicerit, non tantum cognoscendo videat, sed etiam volendo appetat, agendoque perficiat. Et isto divino docendi modo etiam ipsa voluntas et ipsa operatio, non sola volendi et operandi naturalis possibilitas adjuvatur. Si enim solum posse nostrum hac gratia juvaretur, ita diceret Dominus: Omnis qui audivit a Patre et didicit, potest venire ad me. Non autem ita dixit: sed, Omnis qui audivit, inquit, a Patre et didicit, venit ad me. Venire posse in natura ponit Pelagius, vel etiam, ut modo dicere coepit, in gratia, qualemlibet eam sentiat,

“qua ipsa,”

ut dicit,

“possibilitas adjuvatur:”

venire autem jam in voluntate et opere est. Non est autem consequens ut qui potest venire, etiam veniat, nisi id voluerit atque fecerit. Sed omnis qui didicit a Patre, non solum potest venire, sed venit: ubi jam et possibilitatis profectus, et voluntatis affectus, et actionis effectus est.