|
16. Quid sibi ergo volunt exempla, nisi quia revera nobis ejus
sensum fecerunt, sicut pollicitus est, clariorem; non ut ea sentire
debeamus, sed ut id quod ipse sensit, manifestius apertiusque
noscamus?
inquit,
|
“videre oculis, nostrum non
est: quod vero bene aut male videmus, hoc nostrum est.”
|
|
Respondeat
illi Psalmus, ubi Deo dicitur, Averte oculos meos, ne videant
vanitatem (Psal. CXVIII, 37). Quod et si de oculis mentis
dictum est, inde utique procedit in hos oculos carnis, vel bene
videre, vel male: non quemadmodum dicuntur bene videre sanis oculis
intuentes, et male, lippientes; sed bene videre ad subveniendum,
male videre ad concupiscendum. Quamvis enim per hos exteriores oculos
videatur et pauper cui subvenitur, et mulier quae concupiscitur; tamen
ex interioribus ad male vel bene videndum misericordia vel libido
procedit. Cur ergo dicitur Deo, Averte oculos meos, ne videant
vanitatem? Cur petitur quod ad nostram pertinet potestatem, si Deus
non adjuvat voluntatem?
|
|