CAPUT XVI.

17.

“Quod loqui possumus,”

inquit,

“Dei est: quod vero bene vel male loquimur, nostrum est.”

Non hoc docet ille, qui loquitur bene. Non enim vos estis, inquit, qui loquimini; sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20).

“Et ut generaliter,”

inquit,

“universa complectar; quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donavit, qui hoc posse adjuvat.”

Ecce etiam hic superiorem repetit sensum, quod illorum trium, id est, possibilitatis, voluntatis, actionis, nonnisi possibilitas adjuvatur. Denique adjungens, ut impleat quod intendit:

“Quod vero bene,”

inquit,

“vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus, nostrum est.”

Oblitus est quod superius quasi correxerat, ubi cum dixisset,

“Ergo in voluntate et opere bono laus hominis est;”

adjunxit atque ait,

“imo et hominis, et Dei, qui ipsius voluntatis et operis possibilitatem dedit.”

Cur etiam in his exemplis hoc non recordatus est, ut saltem in eorum fine diceret, Quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donavit, qui hoc posse adjuvat; quod vero bene vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus, et nostrum est, et illius? Non hoc dixit: sed, nisi fallor, videor mihi videre quid timuit.