|
18. Cum enim vellet ostendere quare nostrum sit:
inquit,
|
“omnia vertere etiam in malum possumus.”
|
|
Illud ergo
timuit, ut non diceret, et nostrum est et Dei, ne sibi
responderetur, Si quod bene agimus, loquimur, cogitamus, ideo est
et nostrum et Dei, quia ille nobis hoc posse donavit; ergo et quod
malum agimus, loquimur, cogitamus, et nostrum est et Dei, quia
illud posse ad utrumque donavit, atque ita, quod absit, quemadmodum
cum Deo laudamur in operibus bonis, sic cum illo culpamur in malis.
Possibilitas quippe illa, quam dedit, tam nos facit bona posse quam
mala.
|
|