|
19. De qua possibilitate Pelagius in libro primo pro Libero
Arbitrio ita loquitur:
inquit,
|
“possibilitatem
utriusque partis a Deo insitam, velut quamdam, ut ita dicam, radicem
fructiferam atque fecundam, quae ex voluntate hominis diversa gignat et
pariat, et quae possit ad proprii cultoris arbitrium, vel nitere flore
virtutum, vel sentibus horrere vitiorum.”
|
|
Ubi non intuens quid
loquatur, unam eamdemque radicem constituit bonorum et malorum, contra
evangelicam veritatem doctrinamque apostolicam. Nam et Dominus nec
arborem bonam dicit posse facere fructus malos, nec malam bonos
(Matth. VII, 18): et apostolus Paulus cum dicit radicem
malorum omnium esse cupiditatem (I Tim. VI, 10), admonet
utique intelligi radicem bonorum omnium charitatem. Unde si duae
arbores, bona et mala, duo sunt homines, bonus et malus, quid est
bonus homo, nisi voluntatis bonae, hoc est, arbor radicis bonae? et
quid est homo malus, nisi voluntatis malae, hoc est, arbor radicis
malae? Fructus autem harum radicum atque arborum, facta sunt, dicta
sunt, cogitata sunt, quae bona de bona voluntate procedunt, et mala
de mala.
|
|