CAPUT PRIMUM.

1. Quantum de vestra corporali et maxime spirituali salute gaudeamus, sincerissimi fratres, dilecti a Deo, Albina , Piniane, et Melania, quia effari non possumus, vobis cogitandum credendumque committimus, ut ea de quibus nos consuluistis, potius jam loquamur. Festinante etenim perlatore inter occupationes nostras, multo apud Carthaginem quam ubicumque alibi densiores, quantum Deus donare dignatus est, ut potuimus, ista dictavimus.