|
20. Facit autem homo arborem bonam, quando Dei accipit gratiam.
Non enim se ex malo bonum per se ipsum facit; sed ex illo et per illum
et in illo qui semper est bonus: nec tantum ut arbor sit bona, sed
etiam ut faciat fructus bonos, eadem gratia necessarium est ut
adjuvetur, sine qua boni aliquid facere non potest. Ipse quippe in
bonis arboribus cooperatur fructum, qui et forinsecus rigat atque
excolit per quemlibet ministrum, et per se dat intrinsecus incrementum
(I Cor. III, 7). Malam vero arborem homo facit, quando se
ipsum malum facit, quando a bono incommutabili deficit: ab eo quippe
defectus est origo voluntatis malae. Qui defectus non aliam naturam
malam initiat , sed eam quae bona condita est vitiat. Sanato autem
vitio nullum malum remanet; quia vitium naturae quidem inerat, sed
vitium natura non erat.
|
|