|
21. Illa ergo possibilitas, non ut iste opinatur, una eademque
radix est bonorum et malorum. Aliud est enim charitas radix bonorum,
aliud cupiditas radix malorum; tantumque inter se differunt, quantum
virtus et vitium. Sed plane illa possibilitas utriusque radicis est
capax; quia non solum potest homo habere charitatem, qua sit arbor
bona, sed potest etiam cupiditatem, qua sit arbor mala. Sed
cupiditas hominis quae vitium est, hominem habet auctorem, vel hominis
deceptorem, non hominis creatorem. Ipsa est enim concupiscentia
carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est
ex Patre, sed ex mundo est (I Joan. II, 16). Quis autem
nesciat, mundi nomine solere appellare Scripturam, a quibus habitatur
hic mundus?
|
|