|
22. Charitas autem quae virtus est, ex Deo nobis est, non ex
nobis, Scriptura teste, quae dicit, Charitas ex Deo est; et omnis
qui diligit, ex Deo natus est, et cognovit Deum, quia Deus
charitas est (Id. IV, 7, 8). Secundum istam charitatem,
melius intelligitur dictum: Qui natus est ex Deo, non peccat; et,
quia non potest peccare (I Joan III, 9). Quia charitas
secundum quam natus ex Deo est, non agit perperam, nec cogitat malum
(I Cor. XIII, 4 et 5). Cum ergo peccat homo, non secundum
charitatem, sed secundum cupiditatem peccat, secundum quam non est
natus ex Deo: quoniam illa possibilitas, ut dictum est, utriusque
radicis est capax. Cum ergo dicat Scriptura, Charitas ex Deo est;
vel, quod est amplius, Deus charitas est; cum apertissime clamet
Joannes apostolus, Ecce qualem charitatem dedit nobis Pater, ut
filii Dei vocemur et simus (I Joan. III, 1): iste audiens,
Deus charitas est, quare adhuc usque contendit, quod ex illis tribus
tantummodo possibilitatem habeamus ex Deo, bonam vero voluntatem
bonamque actionem habeamus ex nobis? Quasi vero aliud sit bona
voluntas quam charitas, quam Scriptura nobis esse clamat ex Deo, et
a Patre datam ut filii ejus essemus.
|
|