|
23. Sed forte, ut daretur nobis, praecedentia merita nostra
fecerunt: sicut iste de gratia Dei sentit in eo libro, quem ad sacram
virginem scripsit , cujus etiam commemorationem fecit in litteris quas
Romam misit. Ibi enim interposito Jacobi apostoli testimonio, quo
ait, Subditi estote Deo; resistite autem diabolo, et fugiet a vobis
(Jacobi IV, 7); subjungit et dicit,
|
“Ostendit quomodo
resistere debeamus diabolo, si utique subditi simus Deo, ejusque
faciendo voluntatem, divinam mereamur gratiam, et facilius nequam
spiritui, sancti Spiritus auxilio resistamus”
|
|
(Cap. 25). Ecce
quam veraci corde damnavit in ecclesiastico judicio Palaestino eos,
qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari! An adhuc eum id
sentire et apertissime praedicare dubitamus? Quomodo ergo verax fuit
in episcopali examine illa confessio? An forte jam istum scripserat
librum, ubi apertissime dicit gratiam secundum merita nostra dari,
quod in orientali synodo sine ulla recusatione damnavit? Confiteretur
ergo sic se aliquando tenuisse, sed jam non tenere, ut de correctione
ejus apertissime gauderemus. Nunc vero cum illi inter caetera et hoc
fuisset objectum, respondit:
|
“Haec utrum Coelestii sint, ipsi
viderint qui dicunt ea Coelestii esse: ego vero nunquam sic tenui,
sed anathematizo qui sic tenent .”
|
|
Quomodo nunquam sic tenuit, si
hunc ante condiderat librum? Aut quomodo anathematizat eos qui sic
tenent, si hunc librum postea condidit?
24. Sed ne forte respondeat, ita se hic dixisse,
|
“Dei faciendo
voluntatem, divinam mereamur gratiam,”
|
|
sicut fidelibus et pie
viventibus additur gratia, qua resistant fortiter tentatori, cum tamen
gratiam etiam primitus accepissent, ut Dei facerent voluntatem: ne
forte ergo ita respondeat, alia de hac re verba ejus accipite.
inquit,
|
“ad Dominum, et ab eo se regi cupit, id est,
voluntatem suam ex ejus voluntate suspendit; qui ei adhaerendo
jugiter, unus, secundum Apostolum, cum eo fit spiritus (I Cor.
VI, 17), non hoc nisi de arbitrii efficit libertate.”
|
|
Videte
quantam rem dixerit non effici nisi arbitrii libertate; ac per hoc sine
adjutorio Dei nos Deo existimat adhaerere; hoc est enim,
|
“nonnisi
de arbitrii libertate:”
|
|
ut cum adhaeserimus eo non adjuvante, tunc
jam quoniam adhaesimus, etiam adjuvari mereamur.
|
|