CAPUT XXIII.

Sequitur enim et dicit,

“Qua qui bene utitur,”

id est, arbitrii libertate qui bene utitur,

“ita se,”

inquit,

“totum tradit Deo omnemque suam mortificat voluntatem, ut cum Apostolo possit dicere, Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Galat. II, 20): ponitque cor suum in manu Dei, ut illud quo voluerit , ipse declinet”

(Prov. XXI, 1). Magnum profecto adjutorium divinae gratiae, ut cor nostrum quo voluerit Deus, ipse declinet. Sed hoc tam magnum adjutorium, sicut iste desipit, tunc meremur, cum sine ullo adjutorio nonnisi de arbitrii libertate ad Dominum currimus, ab eo nos regi cupimus, voluntatem nostram ex ejus voluntate suspendimus, eique adhaerendo jugiter, unus cum illo efficimur spiritus. Haec scilicet tam ingentia bona, nonnisi de arbitrii, secundum istum, efficimus libertate, ut his praecedentibus meritis sic ejus gratiam consequamur, ut cor nostrum quo voluerit ipse declinet. Quomodo est ergo gratia, si non gratis datur? quomodo est gratia, si ex debito redditur? Quomodo verum dicit Apostolus, Non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur (Ephes. II, 8, 9): et iterum, Si autem gratia, inquit, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6)? Quomodo, inquam, hoc verum est, si opera tanta praecedunt, quae nobis adipiscendae gratiae meritum faciant, quo nobis non donetur gratuito, sed reddatur ex debito? Ergone ut perveniatur ad adjutorium Dei, ad Deum curritur sine adjutorio Dei; et ut Deo adhaerentes adjuvemur a Deo, a Deo non adjuti adhaeremus Deo? Quid homini majus, quidve tale poterit gratia ipsa praestare, si jam sine illa unus cum Domino spiritus effici potuit, nonnisi de arbitrii libertate?