|
25. Sed vellem ut iste diceret, utrum rex ille Assyrius cujus
Esther sancta mulier exsecrabatur cubile, quando considebat in throno
regni sui, et omni stola illustrationis suae indutus erat, totus auro
variatus lapidibusque pretiosis, et erat formidolosus valde, et
elevata facie sua inflammata in claritate intuitus est eam, tanquam
taurus in impetu indignationis suae; et timuit regina, et conversus
est color ejus per dissolutionem, et inclinavit se super caput
delicatae suae, quae praecedebat eam: vellem ergo diceret iste nobis,
utrum rex ille ad Dominum jam cucurrerat, et ab eo se regi cupiverat,
suamque voluntatem ex ejus voluntate suspenderat, et ei jugiter
inhaerendo unus cum illo spiritus factus erat, nonnisi de arbitrii
libertate; utrum se totum Deo tradiderat, omnemque suam
mortificaverat voluntatem, et cor suum in manu Dei posuerat. Puto
non desipere, sed insanire hominem, quisquis de illo rege, qualis
tunc erat, haec senserit: et tamen convertit Deus et transtulit
indignationem ejus in lenitatem (Esther V, sec. LXX). Quis
autem non videat, multo majus esse, indignationem a contrario in
lenitatem convertere atque transferre, quam cor neutra affectione
praeoccupatum, sed inter utramque medium in aliquid declinare? Legant
ergo et intelligant, intueantur atque fateantur, non lege atque
doctrina insonante forinsecus, sed interna et occulta, mirabili ac
ineffabili potestate operari Deum in cordibus hominum, non solum veras
revelationes, sed bonas etiam voluntates.
|
|