|
26. Desinat itaque jam Pelagius, et se ipsum et alios fallere,
contra Dei gratiam disputando. Non propter illorum trium unum, id
est, propter possibilitatem bonae voluntatis atque operis, sed etiam
propter voluntatem et operationem bonam erga nos gratia Dei praedicanda
est. Nam illam possibilitatem ad utrumque valere definit: et tamen
non ideo tribuenda sunt Deo etiam nostra peccata, sicut et propter
eamdem possibilitatem vult tribuere bona opera nostra. Non ideo tantum
adjutorium divinae gratiae commendetur, quia possibilitatem adjuvat
naturalem. Desinat dicere,
|
“Quod possumus omne bonum facere,
dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donavit, qui hoc posse
adjuvat: quod vero bene vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus,
nostrum est.”
|
|
Desinat, inquam, ista dicere. Non solum enim Deus
posse nostrum donavit atque adjuvat, sed etiam velle et operari
operatur in nobis (Philipp. II, 13). Non quia nos non
volumus, aut nos non agimus: sed quia sine ipsius adjutorio nec
volumus aliquid boni, nec agimus. Quomodo enim dicitur,
|
“Quod
possumus bene agere, Dei est; quod autem agimus, nostrum est;”
|
|
cum
dicat Apostolus, orare se ad Deum pro eis, ad quos scribebat, ne
quid mali faciant, et ut quod bonum est faciant? Non enim ait,
Oramus ut possitis nihil mali facere; sed, ne quid faciatis mali:
nec, Ut possitis bonum facere; sed, ut bonum faciatis (II Cor.
XIII, 7). Quoniam de quibus scriptum est, Quotquot enim
Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14);
profecto ut agant quod bonum est, ab illo aguntur qui bonus est.
Quomodo dicit Pelagius,
|
“Quod bene loqui possumus, Dei est: quod
bene loquimur, nostrum est;”
|
|
cum dicat Dominus, Spiritus Patris
vestri est qui loquitur in vobis? Neque enim ait, Non vos estis qui
dedistis vobis bene posse loqui: sed ait, Non vos estis qui loquimini
(Matth. X, 20). Nec ait, Spiritus Patris vestri est qui
vobis dat, vel dedit posse bene loqui; sed ait, qui loquitur in
vobis: non significans possibilitatis profectum , sed exprimens
cooperationis effectum. Quomodo dicit liberi arbitrii elatus
assertor,
|
“Quod possumus bene cogitare, Dei est; quod autem bene
cogitamus nostrum est?”
|
|
Cui respondet humilis gratiae praedicator:
Non quia idonei sumus cogitare alicuid a nobis, quasi ex
nobismetipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor.
III, 5). Non enim ait, Posse cogitare; sed, cogitare.
|
|