|
27. Istam Dei gratiam in divinis eloquiis manifestam etiam
Pelagius manifeste fateatur, seque tamdiu contra sensisse non operiat
impudentissimo pudore, sed dolore saluberrimo aperiat; ut sancta
Ecclesia non turbetur pervicaci ejus obstinatione, sed veraci
correctione laetetur. Cognitionem et dilectionem , sicut sunt
discernenda, discernat. Quia scientia inflat, charitas aedificat
(I Cor. VIII, 1). Et tunc scientia non inflat, quando
charitas aedificat. Et cum sit utrumque donum Dei, sed unum minus,
alterum majus, non sic justitiam nostram super laudem justificatoris
nostri extollat, ut horum duorum quod minus est, divino tribuat
adjutorio, quod autem majus est, humano usurpet arbitrio. Et si
consenserit, nos gratia Dei accipere charitatem; non sic sentiat,
tanquam ulla merita bona nostra praecesserint. Nam quae merita bona
tunc habere poteramus, quando Deum non diligebamus? Ut enim
acciperemus dilectionem qua diligeremus, dilecti sumus, cum eam nondum
haberemus. Hoc Joannes apostolus apertissime dicit: Non quod nos
dilexcrimus Deum, sed quia ipse dilexit nos. Et alibi: Nos
diligamus, inquit, quia ipse prior dilexit nos (I Joan. IV,
10, 19). Optime omnino atque verissime. Non enim haberemus
unde illum diligeremus, nisi hoc ab illo, cum prior nos diligeret,
sumeremus. Quid autem boni faceremus, nisi diligeremus? Aut quomodo
bonum non facimus, si diligamus? Etsi enim Dei mandatum videtur
aliquando non a diligentibus , sed a timentibus fieri; tamen ubi non
est dilectio, nullum bonum opus imputatur, nec recte bonum opus
vocatur: quia omne quod non ex fide est, peccatum est (Rom.
XIV, 23); et fides per dilectionem operatur (Galat. V,
6). Ac per hoc gratiam Dei, qua charitas Dei diffunditur in
cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V,
5), sic confiteatur qui vult veraciter confiteri, ut omnino nihil
boni sine illa, quod ad pietatem pertinet veramque justitiam, fieri
posse non dubitet. Non quomodo iste, qui cum dicit,
|
“propterea dari
gratiam, ut quod a Deo praecipitur, facilius impleatur,”
|
|
quid de
illa sentiat satis ostendit, scilicet, quod etiam sine illa, etsi
minus facile, fieri tamen quod divinitus praecipitur, potest.
|
|