|
28. In libro quippe ad virginem sacram, quod et supra commemoravi,
cum dicit,
|
“Divinam mereamur gratiam, et facilius nequam spiritui,
sancti Spiritus auxilio, resistamus;”
|
|
significat profecto quid
sapiat. Utquid enim hoc verbum interposuit, id est,
An vero non erat integer sensus
|
“ut nequam spiritui, sancti Spiritus
auxilio, resistamus?”
|
|
Sed quantum detrimentum hoc additamento
fecerit, quis non intelligat? Volens utique credi, tantas esse
naturae vires, quas extollendo praecipitat, ut etiam sine auxilio
Spiritus sancti, etsi minus facile, tamen aliquo modo nequam spiritui
resistatur.
|
|