CAPUT XXVIII.

29. Item in primo libro pro Libero Arbitrio:

“Cum autem tam forte,”

inquit,

“tam firmum ad non peccandum liberum in nobis habeamus arbitrium, quod generaliter naturae humanae Creator inseruit, rursus pro inaestimabili ejus benignitate, quotidiano ipsius munimur auxilio.”

Quid opus est hoc auxilio, si tam forte, tam firmum est ad non peccandum liberum arbitrium? Sed etiam hic vult intelligi, ad hoc esse auxilium, ut facilius fiat per gratiam, quod etsi minus facile, tamen putat fieri praeter gratiam.