|
2. Scripsistis mihi, eum Pelagio vos egisse, ut quaecumque
adversus eum dicerentur, scripto damnaret: cumque dixisse audientibus
vobis,
|
“Anathemo qui vel sentit vel dicit, gratiam Dei qua
Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. I,
15), non solum per singulas horas, aut per singula momenta, sed
etiam per singulos actus nostros non esse necessariam; et qui hanc
conantur auferre, poenas sortiantur aeternas.”
|
|
Quisquis haec audit,
et sensum ejus ignorat, quem in libris suis satis evidenter expressit,
non illis quos dicit inemendatos sibi fuisse subreptos, aut omnino suos
negat, sed in illis quos litteris suis quas Romam misit commemorat,
omnino eum putat hoc sentire quod veritas habet. Quisquis autem quid
in eis apertius dicat advertit, debet habere etiam ista verba
suspecta. Quia etsi gratiam Dei, qua Christus venit in mundum
peccatores salvos facere, in sola remissione peccatorum constituat,
potest huic sensui verba ista coaptare dicens, ideo eam per singulas
horas, per singula momenta, et per actus singulos necessariam, ut
semper in memoria retinentes et reminiscentes dimissa nobis esse
peccata, non peccemus ulterius, adjuti non aliqua subministratione
virtutis, sed viribus propriae voluntatis, quid sibi remissione
peccatorum praestitum fuerit per actus singulos recordantis . Item
quoniam solent dicere, nobis in eo Christum ad non peccandum
praebuisse adjutorium, quia juste ipse vivendo justeque docendo
reliquit exemplum: possunt etiam ad hoc ista verba coaptare, ut
dicant, per singula momenta, per singulos actus necessariam nobis esse
hujusmodi gratiam, id est, ut in omni conversatione nostra intueamur
dominicae conversationis exemplum. Pervidet autem fides vestra, a
confessione gratiae, de qua quaestio est, quam sit distinguenda ista
confessio: et tamen obtegi potest istorum ambiguitate verborum.
|
|