CAPUT XXIX.

30. Item in eodem libro alio loco:

“Ut quod per liberum,”

inquit,

“homines facere jubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam.”

Tolle

“facilius,”

et non solum plenus, verum etiam sanus est sensus, si ita dicatur,

“Ut quod per liberum homines facere jubentur arbitrium, possint implere per gratiam.”

Cum autem

“facilius”

additur, adimpletio boni operis etiam sine Dei gratia posse fieri, tacita significatione suggeritur. Quem sensum redarguit qui dicit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).