CAPUT XXX.

31. Emendet haec omnia, ne si in rerum magnarum profunditate humana erravit infirmitas, etiam diabolica huic accedat errori, vel fallacia, vel animositas, sive negando quod sensit, sive defendendo quod perperam sensit, cum id se non debuisse sentire commemorata perspicua veritate cognoverit. Istam quippe gratiam qua justificamur, id est, qua charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, in Pelagii et Coelestii scriptis, quaecumque legere potui, nusquam eos inveni, quemadmodum confitenda est, confiteri. Prorsus nusquam eos adverti, sicut agnoscendi sunt, agnoscere filios promissionis, de quibus dicit Apostolus, Non ii qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen (Rom. IX, 8). Quod enim promittit Deus, non facimus nos per arbitrium seu naturam, sed facit ipse per gratiam.

32. Nam ut de Coelestii opusculis interim taceam, vel libellis ejus, quos judiciis ecclesiasticis allegavit , quae vobis omnia, cum aliis quas necessarias existimavimus litteris, mittenda curavimus, quibus omnibus diligenter inspectis, possitis advertere, non eum ponere Dei gratiam, qua juvamur, vel ad declinandum a malo, vel ad faciendum bonum, praeter naturale arbitrium voluntatis, nisi in lege atque doctrina; ita ut ipsas quoque orationes ad hoc asserat necessarias, ut ostendatur homini quid concupiscat et diligat: ut ergo haec interim omittam, nempe ipse Pelagius et litteras nuper et libellum Romam fidei suae misit, scribens ad beatae memoriae papam Innocentium, quem defunctum esse nesciebat. In his ergo litteris dicit,

“Esse de quibus eum homines infamare conantur: unum, quod neget parvulis Baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittat; aliud, quod ita dicat posse hominem vitare peccatum, ut Dei excludat auxilium, et in tantum libero confidat arbitrio, ut gratiae repudiet adjutorium.”

Sed de Baptismo parvulorum, quamvis eis dandum esse concedat, quam perverse contra fidem christianam et catholicam sentiat veritatem, non hic locus est ut diligentius disseramus: nunc enim de adjutorio gratiae quod instituimus peragendum est. Unde ad id quod proposuit, quid etiam hinc respondeat videamus. Ut enim omittamus ejus invidiosas de suis inimicis querelas, ubi ad rem ventum est, ita locutus est.