|
33.
inquit,
|
“apud Beatitudinem tuam epistola ista me
purget, in qua pure atque simpliciter ad peccandum et ad non peccandum
integrum liberum arbitrium habere nos dicimus, quod in omnibus bonis
operibus divino adjuvatur semper auxilio.”
|
|
Cernitis itaque, pro
intellectu quem vobis Dominus dedit, haec ejus verba solvendae non
sufficere quaestioni. Quaerimus enim adhuc, quo auxilio liberum
adjuvari dicat arbitrium, ne forte, sicut solet, velit intelligi
legem atque doctrinam. Si enim quaeras cur dixerit, semper; poterit
respondere, Quia dictum est, Et in lege ejus meditabitur die ac
nocte (Psal. I, 2). Deinde cum de hominis conditione, et ad
peccandum atque non peccandum naturali ejus possibilitate quaedam
interposuisset, adjunxit dicens:
|
“Quam liberi arbitrii potestatem
dicimus in omnibus esse generaliter, in Christianis, Judaeis, atque
Gentilibus. In omnibus est liberum arbitrium aequaliter per naturam,
sed in solis Christianis juvatur a gratia.”
|
|
Iterum quaerimus qua
gratia? Et adhuc poterit respondere, Lege atque doctrina
christiana.
34. Deinde quamlibet sentiat gratiam, ipsis Christianis secundum
merita dari dicit: cum eos qui hoc dicunt, jam in Palaestina, sicut
supra commemoravi (Cap. 22, n. 23), sua illa praeclara
purgatione damnaverit. Nam verba ejus ista sunt:
inquit,
|
“nudum et inerme est conditionis bonum:”
|
|
in eis dicit, qui
christiani non sunt. Deinde caetera contexens:
inquit,
|
“qui ad Christum pertinent, Christi munitur auxilio.”
|
|
Videtis adhuc incertum esse quo auxilio, secundum ea quae supra
diximus. Sed adhuc sequitur de his qui christiani non sunt, et
dicit:
|
“Illi ideo judicandi atque damnandi sunt, quia cum habeant
liberum arbitrium, per quod ad fidem venire possent, et Dei gratiam
promereri, male utuntur libertate concessa. Hi vero remunerandi
sunt, qui bene libero utentes arbitrio merentur Domini gratiam, et
ejus mandata custodiunt.”
|
|
Nempe manifestum est, cum dicere gratiam
secundum merita dari, quamlibet eam, vel qualemlibet significet, quam
tamen aperte non exprimit. Nam cum eos remunerandos dicit, qui bene
utuntur libero arbitrio, et ideo mereri Domini gratiam, debitum eis
reddi fatetur. Ubi est ergo illud Apostoli, Justificati gratis per
gratiam ipsius (Rom. III, 24)? Ubi est et illud, Gratia
salvi facti estis? Et ne putarent per opera, addidit, per fidem.
Rursus ne ipsam fidem sine Dei gratia sibi putarent esse tribuendam,
Et hoc, inquit, non ex vobis, sed Dei donum est (Ephes. II,
8). Nempe ergo illud unde incipit omne quod merito accipere
dicimur, sine merito accipimus, id est, ipsam fidem. Aut si negatur
dari; quid est quod dictum est, Sicut unicuique Deus partitus est
mensuram fidei (Rom. XII, 3)? Si autem sic dicitur dari, ut
reddatur meritis, non donetur; quid est quod iterum dicit, Vobis
donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut
patiamini pro eo (Philipp. I, 29)? Utrumque enim donatum esse
testatus est, et quod credit in Christum, et quod patitur quisque pro
Christo. Isti autem libero arbitrio sic applicant fidem, ut fidei
videlicet reddi videatur, non gratuita, sed debita gratia: ac per hoc
jam nec gratia, quia nisi gratuita, non est gratia.
|
|