CAPUT XXXII.

35. Sed ab his litteris Pelagius ad fidei suae librum vult transire lectorem, cujus vobis commemorationem fecit: in quo ea de quibus non interrogabatur, multa disseruit. Sed nos de quibus agimus cum illis, ipsa videamus. Cum enim ab unitate Trinitatis usque ad resurrectionem carnis, quod ab illo nemo quaerebat, disputationem quantam voluit terminasset:

“Et Baptisma,”

inquit,

“unum tenemus, quod iisdem Sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in majoribus, dicimus esse celebrandum.”

Hoc certe vos et a praesente audisse dixistis: sed quid prodest, quod eisdem verbis in parvulis, quibus et in majoribus, celebrari dicit Baptismi sacramentum, cum res a nobis, non sola verba quaerantur? Plus est quod vobis ore proprio interrogantibus respondit, uti scribitis,

“infantes in remissionem peccatorum percipere Baptismum.”

Non enim et hic dixit, in verbis remissionis peccatorum; sed eos baptizari in ipsam remissionem confessus est: et tamen si ab eo quaereretis, quid peccati eis credatur remitti, non eos aliquid habere contenderet.