|
39.
inquit,
|
“quam ad sacram Christi virginem
Demetriadem in Oriente conscripsimus , et invenient nos ita hominis
laudare naturam, ut Dei semper gratiae addamus auxilium.”
|
|
Istam
sane legi, mihique pene persuaserat, hanc illum gratiam, de qua
quaestio est, confiteri: quamvis in multis ejus opusculi locis sibi
ipse contradicere videretur: sed cum in manus meas et alia venissent,
quae posterius latiusque conscripsit; vidi quemadmodum potuerit etiam
illic gratiam nominare, sub ambigua generalitate quid sentiret
abscondens, gratiae tamen vocabulo frangens invidiam, offensionemque
declinans. Nam in ipsius principio, ubi ait,
|
“Proposito insudemus
operi, nec mediocritati diffidamus ingenii, quod credimus fide matris
et merito virginis adjuvari;”
|
|
gratiam qua adjuvamur ad aliquid
agendum, mihi visus fuerat confiteri, nec attenderam hanc eum ponere
potuisse in sola revelatione doctrinae.
41. Item in eodem opere alio loco:
|
“Quod si etiam sine Deo,”
|
|
inquit,
|
“homines ostendunt, quales a Deo facti sunt; vide quid
Christiani facere possint, quorum in melius per Christum instaurata
natura est, et qui divinae quoque gratiae juvantur auxilio.”
|
|
Naturam
in melius instauratam, remissionem vult intelligi peccatorum: quod
alio loco in hoc ipso libro satis demonstravit, ubi ait,
|
“Etiam illi
qui longo peccandi usu quodam modo obduruere, instaurari per
poenitentiam possunt.”
|
|
Auxilium vero divinae gratiae potest et hic
ponere in revelatione doctrinae.
|
|