CAPUT XXXVIII.

42. Item alibi in eadem epistola:

“Nam si etiam ante legem,”

inquit,

“ut diximus, ac multo ante Domini nostri et Salvatoris adventum, juste quidam et sancte vixisse referuntur; quanto magis post illustrationem adventus ejus nos id posse credendum est, qui instaurati per Christi gratiam et in meliorem hominem renati sumus, qui sanguine ejus expiati atque mundati, ipsiusque exemplo ad perfectionem incitati justitiae, meliores illis esse debemus, qui ante legem fuere?”

Videte quemadmodum et hic aliis quidem verbis, sed tamen in remissione peccatorum et in exemplo Christi adjutorium gratiae constituerit. Deinde subjungit et dicit:

“Meliores etiam quam fuerunt sub lege, dicente Apostolo, Peccatum vobis non dominabitur; non enim sub lege estis, sed sub gratia (Rom. VI, 14). Et quoniam hinc,”

inquit,

“sufficienter, ut puto, diximus, nunc perfectam instituamus virginem, quae ex utroque semper accensa, et naturae simul et gratiae bonum morum sanctitate testetur.”

Et in his verbis debetis advertere, ideo illum quod dicebat, sic voluisse concludere, ut naturae bonum intelligamus, quod cum crearemur accepimus; gratiae autem, cum Christi intuemur exemplum: tanquam ideo peccatum non indultum fuerit eis qui sub lege fuerunt vel sunt, quia exemplum Christi sive non habuerunt, sive non credunt.