CAPUT III.

3. Sed quid mirum? Quandoquidem ipse Pelagius cum episcopalibus gestis sine ulla recusatione damnaverit eos, qui dicunt gratiam Dei et adjutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina; ubi putabamus ejus de hac re omnes tergiversationes esse consumptas; damnaverit etiam eos, qui docent gratiam Dei secundum merita nostra dari: tamen in libris quos edidit pro libero arbitrio, quorum mentionem facit in epistola quam Romam misit, nihil aliud sentire monstratur, quam id quod damnasse videbatur. Nam gratiam Dei et adjutorium, quo adjuvamur ad non peccandum, aut in natura et libero ponit arbitrio, aut in lege atque doctrina: ut videlicet, cum adjuvat Deus hominem, ut declinet a malo et faciat bonum, revelando et ostendendo quid fieri debeat, adjuvare credatur; non etiam cooperando et dilectionem inspirando, ut id quod faciendum esse cognoverit faciat.

4. Nam cum tria constituat atque distinguat, quibus divina mandata dicit impleri, possibilitatem, voluntatem, actionem; possibilitatem scilicet, qua potest homo esse justus; voluntatem, qua vult esse justus; actionem, qua justus est: horum trium primum, id est, possibilitatem datam confitetur a creatore naturae, nec esse in nostra potestate, sed eam nos habere etiamsi nolimus; duo vero reliqua, id est, voluntatem et actionem nostra esse asserit, atque ita nobis tribuit, ut nonnisi a nobis esse contendat. Denique gratia Dei, non ista duo, quae nostra omnino vult esse, id est, voluntatem et actionem; sed illam quae in potestate nostra non est, et nobis ex Deo est, id est, possibilitatem, perhibet adjuvari: tanquam illa quae nostra sunt, hoc est, voluntas et actio, tam sint valentia ad declinandum a malo et faciendum bonum, ut divino adjutorio non indigeant; illud vero quod nobis ex Deo est, hoc sit invalidum, id est, possibilitas, ut semper gratiae adjuvetur auxilio.