|
43. Hoc autem istum sapere, et alia ejus verba ostendunt, non in
hoc libro, sed in tertio pro Libero Arbitrio, ubi ad eum loquens
contra quem disputat, quoniam ille posuerat verba Apostoli dicentis,
Non quod volo ago; et, Video aliam legem in membris meis repugnantem
legi mentis meae, et caetera quae ibi dicuntur; iste respondit, atque
ait:
|
“Hoc enim quod tu de Apostolo intelligere cupis, omnes
ecclesiastici viri in peccatoris et sub lege adhuc positi asserunt eum
dixisse persona, qui nimia vitiorum consuetudine velut quadam teneretur
necessitate peccandi, et quamvis bonum appeteret voluntate, usu tamen
praecipitaretur in malum. In persona autem,”
|
|
inquit,
|
“hominis
unius, designat populum sub vetere adhuc lege peccantem; quem ab hoc
consuetudinis malo dicit liberandum esse per Christum, qui credentibus
sibi primo omnia per Baptismum peccata dimittit, deinde imitatione sui
ad perfectam incitat sanctitatem, et vitiorum consuetudinem virtutum
vincit exemplo.”
|
|
Ecce quomodo vult intelligi adjuvari eos qui sub
lege peccant, ut per gratiam Christi justificati liberentur, tanquam
eis non sufficiat sola lex, propter nimiam peccandi consuetudinem,
nisi Christi accedat, non inspiratio charitatis per Spiritum
sanctum, sed intuendum et imitandum in doctrina evangelica virtutis
ejus exemplum. Et certe maxima hic erat causa exprimendi, quam
diceret gratiam, ubi locum ipsum de quo respondet, sic conclusit
Apostolus, ut diceret: Infelix ego homo, quis me liberabit de
corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum
nostrum (Rom. VII, 15, 23- 25). Hanc iste cum
constituat, non in virtutis ejus auxilio, sed imitationis exemplo,
quid amplius de illo sperare debemus, ubicumque gratiae nomen sub
ambigua generalitate commemorat?
|
|